[ Latin ] Lettre 1285 

[Rotterdamo,] 9 aug[usti] 1697

Vir illustrissime :

Beverlandus, mihi fama tantum, neque ea multum secunda, notus, scripsit bis terme mihi 1 ex quo lexicon meum legit, et multas promisit se missurum memorias. Nuper significavit se Deo ita faciente et miserante totum esse immutatum, seque parare retractationem deplorabilem 2 [sic loquitur] ; interim rogat me, ut Te per quidquid sacrum et inviolabile in terris et in cœlis existit compellam et poscam, ut mihi mittas epistolam quam Tibi scripsit de Dodwello, Bernardo etc 3. Si vero semel accepero, petit à me, ut quamprimum ipsi remittam per postam, hæc sunt ejus verba.

Fac, quæso, Vir humanissime non minus quam doctissime, ut tribus verbalis sciam, idque vel per te vel per amicum Tibi amanuensem 4, quid respondere habeam. Periculum forte non est in mora, sed vellam cito exonari ea cura. Vale et me ama

Tibi obsequentissimum

Bayle

Salutat te Basnagius noster qui mihi hæc raptim scribenti assidet.

A Monsieur / Monsieur Grævius professeur / très illustre / A Utrecht

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261812

Institut Cl. Logeon