[ Latin ] Lettre 425 

[Utrecht, mai 1685]

V[iro] cl[arissimo] Baile

• Antequam te vidi, te amavi1, cujus doctrinam a multis quibus plurimum tribuebam, praedicari audieram. Sed simul ac tuas lucubrationes varias ipse vidi, nec longe post / exsortis suavitates tui ingeni[i], • cum ad nos ante hoc biennium excurrisses, • cognovi, ad pristinum meum in te studium tanta facta est accessio, ut persuasissimum • esse, neminem esse qui te plus amet, plurisque te faciat, licet longo multorum annorum usu tibi sit conjunctissimus, • tam quod si tibi rebus ullo regnere officiis probare testatumque facere potero, valde gaudebo, meque, quod diu votis omnibus expetii, consecutum esse putabo. Diarium tuum de novis, quae litterariae rei augendae, ornatur, docti homines, subinde monumenta ingenii pariunt, multum te amo, quamvis sint non nulla, de quibus tecum agere coram dudum • volui. Nam jam • pridem iter ad vos adorno, sed intervenerunt adhuc multa quae mi nec • siverunt animo meo mores gerere. Brevi tamen futurum spero ut neglectis rebus omnibus te complectar. Interea vides hic exemplum epistolæ • Harduini2, quam ad me dedit proxime, petiitque ut eam tecum communicem. Injuriam sibi putat factam non a te, sed ab illo homine, qui litteras ad te dedit • de libro, quem de geographica ex antiquis numismatibus illustranda publicavit, in quibus iniquam sententiam de illo latam esse, et multa invidiose conficta de se queritur. • Addit se non dubitare si intellexeris, quam ea falsa sint, te, cum sis ejus judicio, quod apud se tenet, vir probus et aequus, proximo mense dicturum, se cum amicorum, tum eruditorum litteris / tum per te, volumine illius de numnis perlecto accusatoris factum nunc demum certiorem, conficta esse omnia temere, quae ex non nullorum relato in h[oc] mense martio fuerint congesta. Te quidem satis egisse caute &c.

• Invenies hic ipsius verba.

Ego quidem me non interpono contentionibus et aemulationi virorum doctoru[m], cum Valliantico3 et Morello4 • aeque utor amico, ac Harduino et praecipue, Ezechiele Spanhemio5, quem a plurimis annis colo, totamque rem tuo commmitto • et arbitrio. Videtur tamen mihi non abs re tua futurum et alienum ab ea quam te præstituru[m] promisisti, aequitate, ut Harduinus, quod jam neminem laesit ullo scripto suo de re litteraria, non male [ ... ] ejus litteras, quos nunc accipis, cum praefatione quadam diario sequentis mensis interseras. • Nolim autem meum nomen litteris Harduini gallicis præfigi non quod mea multum intersit præfigi me, nec ne, sed • quia non • videtur hoc ad rem facere, sed tantum significare scriptas eas esse ad amicum batavicum. Subnectit tandem præcedentibus Harduinus, se demittendis ad te litteris nuperius cogitasse.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263934

Institut Cl. Logeon