[Rotterdam, le 8 juin 1685]

Clarissimo Viro Johanni Georgio Graevio

Petrus Baelius Salutem Plurimam Dat

Novas Tibi gratiarum actiones est cur exhibeam cum me[c]um communicaveris ea quae Clarissimus tuus amicus Petitus orbi literario largitur1, libertissime viderem eius de Amazonibus2 lucubrationem deque eis quae memoratu digniora continet agerem in diario mensis Julii, si posset brevem dumtaxat eius usuram (sufficit enim) mihi concedere. Quod spectat libros quos a me rogas, responsum habeto Bibliopolam nostrum Leers nec habere Suetonium in usum Delphini3 nec Vavasoris4 opuscula posthuma Sed cum ego habeam illa, mitto tibi quam libertissime. Utinam mittere quoque possem Suetonium, at nec mihi licet illum non possidenti, nec amicum novi a quo petere valeam ; indicare solum valeo unde facile impetraveris. Est nunc Ultrajecti adolescens ornatissimus et nobilissimus qui me usus est praeceptore in philosophia fere per triennium, quique maximis ingenii dotibus instructus humaniorum literarium studia in quae prae ceteris propendet, non sine magno progressu excoluit. Nomen ipsi est Vroeze5 Studet nunc Juri apud vos et nisi me fallit animus iam tibi innotuit, cupiebat enim vehementer tibi innotescere quem ex scriptis et ex fama cognitum admirabatur impensius. Is habet omnia Commentatoria fere in usum Delphini, et Suetonii quidem in eius esse musaeo certus sum. Gratum ipsi erit majorem in modum hac in re tibi gratificari et occasionem aucupabitur avidissime observantiam suam se propalandi. fac igitur ut sciat cupere Te talem librum consulere, et illico dabit operam ut sibi mittatur, credo enim reliquisse eum eiusmodi volumina urbe[?] Roterodami, quae eius est patria. Caeterum videbis in eo commentario tua ipsiusmet bona, profitetur quippe Autor in praefatione usum fecisse praecipue Casauboni6, Torrentii7 et Graevii laboribus8. An aliquid novi deprehensurus sit valde dubito. Interim recordare promissi nos invisendi quo iterum beavi nostros Jurieusium et Henriicium qui Te plurimum salvere iubent. Vale vir Eruditissime et vive memor mei qui te in oculis gero.

Dabam Roterodami 8 Junii 1685.

Legi nuper amici cujusdam Tui Morhofii scilicet dissertationem de patavinitate Liviana9, quae mihi valde placuit ob multa collectanea curiosa. Laudat ille multos libros haud satis mihi cognitis, nimirum Historiam sacrae Latinitatis Melchioris Incolferi10 [sic], Gaddium de scriptoribus11, Daumium de amissarum radicum linguae latinae caussis12. Spem facit operis stupendae eruditionis cui titulus Roma Attica13, cuius MS extat apud Doctissimum Borrichium14. Non dubito quin ad unguem cognoscas eos Autores et libros.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 259503

Institut Cl. Logeon