Respondeo tandem litteris quas ad me Cal. Iunii dedistis2, Libri amissi damnum resarciet Amplissi Rumphius3, aliudque exemplar secum adferet proculdubio, quia ordines ipsi veniam dederunt redeundi et per aliquot menses curandi res suas. Saepe vir ille optim[us] ad me misit, curas tuas in Suecia summae admirationi esse ; et primariae etiam dignitatis viros et rerum et verborum elegantia capi vehementem in modum ; atque exemplar, quod
Je vous prie de faire mes baisemains à Mr. Jurrieu.
facibus, explosis, tormentis, in cœlum missis igneis, ut vocant, sagittis, et vino præbito celebravit ; adeo ut regno, cui multi non absque causa timebant, propediem requies restituenda sit ; quam illi spero Largitorem omnium rerum, et Lætitiæ Datorem Deum in Ecclesiæ suæ piorumque commodum præbiturum. Virulentissimo scripto Dux • Regem insectatus est, et tam nefaria crimina illi objectat, quæ nemo facile credet • hominem nedum • Regem • perpetraturum9. Ego certe horresco legens : exemplar mitterem, sed ne accuser libellos vulgare famosos, veniam mihi, ut spero, hanc dabis.
Vale plurimum, Hagaecomitis a. d. ix. Cal. Aug.
Hisce litteris scriptis, Legati extra ordinem ad Angliæ Regem missi, significant Ducem Mommouth sub fruticetis in silva quadam latentem captum esse a milite Regio ; et Regem eo nuntio accepto, liberos ejus • castello, quod Touwr vel Turrem vocant, inclusisse ; • matremque non sustentem pignora sua relinquere • etiam • carceri additam esse. Vale iterum.