[ Latin ] Lettre 1391 


Voir aussi [ Traduction ]

Lugduni Batavorum die Novembris 1698

Amplissimo et Clarissimo Viro Domino Petro Baelio Th. Crenius s[alutem] d[icit]

Sicuti gratâ tuâ me hîc vivere debere consuetudine privatum, semper cordi meo doluit : ita longum tuum silentium 1 in doloris cumulum accessit. Putavi enim aut Te à nobis abalienatus, aut oblitum nostri fuisse, licèt nos nostris non defuerimus partibus, quotidie ex amicis ad nos invisentibus Rotterodamensibus, quomodo te haberes, inquirentes, et Te vivere, accipientes ; quod ut diu sit, apud DEUM ago. Monstravit hic mihi unus ex amicis, TE multos inter egregio in • Tuo opere et me, unum è multis, adduxisse 2, quod quô minus mereor, eô magis studebo, in qualibuscumque scriptis meis Tui me fuisse observantissimum patefacere seculo ; Mihi sufficit posteritatem aliquando scituram, nos Tibi non fuisse ignoratos[.] Quæ de Allixio mones secundæ fortè nostrarum Animadversionum partis illius editioni addam, quam non despero, cùm partem primam semel atque iterùm nos apud in Belgio evulgatam, iam Oxonii tertiùm curent, à me multis modis auctam et emendatam, secunda enim editio hic me clam edità est vitiosissimà. De Plinii Basileensi à Gelenio annô MDXXV. publicata editione 3 nihil mihi compertum est, planéque credo erratùm in numero 2 pro 3 esse. Quod primùm editus sit Veronæ an[no] M CCCC LXVIII. deinde Romæ et Parmæ an[no] M CCCC L XX. et paullo pòst Venetiis annô M CCCC LXXII. in fol[io] adcurante Joh. Andreâ Valeriensi in Corsica Episcopô, TE non fugere potest. Scriptores in eum recenset Joh. Harduinus 4. Vitam Joh. Valentini Andreæ nunquam habui, sed extare scio 5. Destituor etiam parte I. et II. Oration[um] Ciceronis, non III. quam habeo, in quas non Jacobus, sed Joannes Sturmius præfatus est 6. Ceterùm si ulla officii ratio TIBI a me proficisci possit, quantum eniti navàreque possum, libenter præstabo ; et si cæteris minus queo rebus, amore certe gratique animi significatione et litterarum etiam crebrìtate tibi respondebo. Vale.

Lugduni Batàvorum

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261754

Institut Cl. Logeon