[ Latin ] Lettre 1388 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 24 octobre 1698]

Doctissimo ac Celeberrimo Viro Thomæ Crenio Petrus Bælius s[alutem] p[lurimam] d[icit]

Si quem credas esse, Vir Clarrissime 1, qui libentiùs me videat crescentem in dies Tui nominis celebritatem, gloriamque Tibi debitam ob tot et tanta de Republica literaria merita, quibus frequentibus exquisitissimisque lucubrationibus literarum amantes, et in primis eos qui aliquid commentantur devincis, secus omnino quam deceat de me opinaris. Nemo enim est quem majori voluptate ista afficiant quam Tuum Baelium, cui tot benevolentiæ significationes usque et usque præbuisti. Quod mei tam amanter et honorifice memineris in calce tuarum animadversionum partis secundæ 2, hoc vero est cujus gratia multum Tibi debeam, perque epistolam gratum animum jamdiù fuissem testatus, nisi nobilem quemdam Germânum qui à me discedens Te erat invisurus paratissimum vidissem te certiorem facere de meo hac in parte officio Macte, literatissime / Creni, tua ista sedulitate, et in indagandis selectionibus quibusque historiæ literariæ arcanis sagacitate incredibili. Fruor ego sæpissime tuis laboribus, quod • patuit jam, et deinceps melius patebit in Lexico meo Historico-Critico 3.

Qui sciam tuam in juvandos Autores et præsertim Tibi notos et amicos summam propensionem, non deterreor tuis gravissimis occupationibus quin molestus sim hodie duabus tribusve quæstionibus Tibi proponendis. Nonne verum est primam Plinii editionem à Sigismundo Gelenio adornatam 4 esse Basileensem 1525. Tertia eadem in urbe prodiit anno 1535. quod patet ex epistolis Erasmi. Sed vir quidam doctus falsus est quod putaverit hanc fuisse primam quæ à Gelenio sit profecta. Possesne in paucos dies utandum dare 2° volumen Orationum Ciceronis ejus editionis in qua extat præfatio Jac. Sturmii 5 ? Possesne quoque commodare vitam Celeberrimi Tubingensis Theologi Joannis Andreæ quam audio fusè ac copiosè fuisse descriptam ab ejus nepote 6 ? Ignosce meæ isti importunitati, sed ad quem potius remunerem quam / ad virum in primis mihi amicum, et præterea horum librorum supellectile et notitia supra quam credibile est instructissum.

Vale, diu, vive felix, et de literis quod tam strenue facis bene mereri pergito.

Dabam Rotterodami IX. Kal. Nov. M D C LXXXX VIII.

Animadverti in 4° parte tuarum Animadversionum Te conjecisse dissertationem de sanguine Christi, cui additur altera de Tertulliano, nec non de authoritate Conciliorum 7 esse opus Launoii 8. Aliter se res habet. Tres illi tractatus scripti sunt à Domino Allix olim Pastore Carentonensi in Gallia, nunc vero in episcopatu Salisburieensi optimo Beneficio fruenti 9.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263933

Institut Cl. Logeon