[ Latin ] Lettre 1392 


Voir aussi [ Traduction ]

Rotterodami, die 27 Novembris 1698

Amplissimo et Celeberrimo Viro D[omino] Thomæ Crenio Petrus Bælius s[alutem] p[lurimam] d[icit]

Frequentius esse in posterum nostrum litterarum commercium multis nominibus opto ; tum ut sæpius addiscam Tuis verbis me abs Te amari, tum quia per Tuas epistolas semper fio doctior. Gratias habeo plurimas ob ea quæ indicasti de variis Plinii antiquionibus editionibus 1. Paulo postquam Tibi scripseram, compertum habui editionem anni 1525. Basileæ apud Frobenium esse Erasmianam. Interim pro certo habeo eam quæ Sigismundus Gelenius procuravit anno 1535. esse tertiam quæ ab eodem viro data est. Vix e manibus abierat ultima illa mea epistola, cum memoria subiit errasse me qui Jacobum Sturmium pro Johanne scripsissem 2. Necesse est tertium volumen Orationum Ciceronis 3 minus esse rarum quam duo priora, ego enim non secus ac tu, Vir Clarissime, careo istis, et illud habeo, verum præfatio Sturmiana 3° voluminis non me juvat, ut juvaret præfatio 2° tomi. Erasse Harduinum quoad editionem quam proxime infra Gelenianum ponit[,] evidenter demonstrabo. Si scias quorum sint notæ in Apuleium in editione Basileensi 1560 4. si bene memini 3 vol. in 8° fac quæso à Te sciam, quod commodo Tuo fiat.

Vale plurimùm, Vir doctissime, et me amare pergito.

Dabam Rotterodami V. Kal. Dec. M D C LXXXXVIII.

A M. / M.Crenius / Franco / A Leide

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263969

Institut Cl. Logeon