Lettre 1355 : Pierre Bayle à Jean Georges Grævius


Voir aussi
[Rotterdam, le 18 mars 1698]

Vir Celeberrime

Accepi tandem ante paucos dies scriptum diu expectatum quod Nobilis Danus parisiis vulgavit de nova contexendi catalogi Bibliothecæ methodo 1. hoc et quibusdam aliis schedis poeticis quæ eodem fasciculo continebantur donatum te volo. Vive diu vive felix præclarum Reip[ublicæ] literariæ columen, faveasque ut semper fecisti mihi Tibi ad omnia obsequia paratissimo

Bayle

dabam Rotterodami die 18. mart. 1698

Si posses mihi utendos in breve tempus dare libros in altera parte hujus chartæ contentos vel ex tua bibliotheca vel ex amicorum, pergratum mihi feceris /

– Antonii Guaerinii epistola ad Franciscum Balduinum vulgata anno 1564 2.

– Vita Joannis Andreæ Theologi Tubingensis 3.

– Suecia literata Juli Schefferi 4.

– Acta colloquii Winaniensis inter Flacium Illyricum et Victorinum Strigelium edente Lusæo 5. Sunt qui dicant habitum fuisse anno 1559. et qui dicant habitum anno 1560.

– Epistolæ collectæ à Bulifone Bibliopola Neapolitano et typis mandatae ante sex septemve annos 6. de iis agunt acta Lipsiensia 7.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261923

Institut Cl. Logeon