[ Latin ] Lettre 1029 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 2 avril 1695]

 
Vir celeberrime

Allata est mihi hodie mane epistola quam heri Leertius noster acceperat, in qua continebatur hæc charta Tibi à clarissimo Nicasio destinata 1. Rogat me ut se apud te purgem de non scriptis tibi literis, se enim torqueri gravissimis doloribus ac tandem stare lythotomiæ aleam subire 2.

Videbis nihil esse causæ, quamobrem de vertenda latine historia gallica magnorum itinerum ab Bergiere 3 conscripta non cogitetur in hisce regionibus, cum nihil spei videatur superesse circa versionem quæ in Italia dudum promissa expectabatur. Autor est Nicasius, ut versioni adjungatur tabula Peutingeriana nec non Antonini itinerarium, et si quæ sint talia • cum notis eximiis.

Lubens assumpsi hanc occasionem Te, Vir Excellentissime, salutandi teque de mea perenni observantia certiorem faciendi. Vale plurimum, et utere fausta valetudine quam tantopere soles consecrare Reipublicæ literariæ emolumentis. Jam notum mihi fecit ante quatuor vel quinque menses supradictus Nicasius, scriptum sibi fuisse abs te, Teissierium Gallum in eo esse, ut novum lexicon historicum conficiat, Moreriano sine dubio palmam precepturum. Sed vereor, ne memoriæ lapsu ille inverterit nomina et de Teisserio intellexerit quod de Chappuzeano lexico forte illi indicaveras 4, quippe anno superiore vulgavit Samuel Chappuzeau in Germania delineationem sui lexici historici, ex qua intelligere datur opus longe esse præstabilius Moreriano.

Meum lexicon historico-criticum satis ac nimium lente procedit, vix pervenimus ad • trientem operis 5, et me valde remoratur librorum inopia ac virorum ex quorum ore audire valeam ea, • quæ scire plurimum operis ac consilii mei interesse[t]. Nemo in ea classe virorum plus me juvare posset quam Illustrissimus Grævius, si sæpe daretur ejus frui alloquiis.

Iterum vale pancraticè. Liceat mihi per tuam summam humanitatem salutare dom. Bauldri et gratulari ipsi quod in professorum ut vocant ordinariorum album fuerit relatus 6.

Dabam Roterodami die 2. Aprilis 1695.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon