[ Latin ] Lettre 1036 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 20 mai 1695]

Petro Baelio Rotterædamum

Nuntia quandoqué veri fama, imo amicorúm literæ si non et ipsa familiariora enim colloquia, indicarint jam dudum tibi me illorum adscriptum • número qui, modo possibile, concordem atqúe æternam pacem inter te atque Júriæúm conciliare súnt constitúti precatique. Hoc út fiat sincerius atq[ue] tútiús, examinandús videtur mihi statús vestri diúturnioris litigii 1 (quamquam id ante conventus nostri diem qui erit ad xv junii ablatúm 2 • iri sperare se aiebant múnicipes túi) ne prorsús causarúm nidis iniqúam pronuntiem sententiam. Id igitur quo in statú sit, cum verear, quamquam aliter sperem, non posse ex ore tuo coram percipere, velim mihi tribus verbis indices ; maxime an non vania lætati simus reconciliationis spe 3. Certe summopere • me tibi obstrinxeris ; hoc tempore, me dico • cui res túa cúræ et cordi fuit ab eo ipso die / quo hæcce æria júrgia primúm intellexerim erim. Utinam mihi liceret esse adeo beato út vel reconciliatum te ant[e] discessum meum intelligam, aut saltem tibi una cum aliis pacem adferam ; me hercúle præ lætitia exultabo, et tibi et Músis depingui túo otio, exardendis doctissimis túis laboribús impendendo, ex animo gratulabor. Ultimam Epistolam Juriæi pastoralem 4, acerrimo sale conspersam si mútuo præstare mihi poteris lúbens eam attento perlegam animo, notatúrus [quem ad modum] solidissimos orthodoxæ veritatis defensores sinistris sermonibús apud omnes carpat. Si qúæ alia, aut meliora aut necessaria magis scitú mecum habeas communicanda, quæ ad me hisce feriis pentecostalibús deferto : quem sis inus[t]urus dudúm autúmo te habere perspectúm hospitem. Núnc enim operæ typographicæ, feriatúm amantes, facile te dimittent. Quomodo sese res habeant Basnagianæ si noris (et qui ni interior ejus amicús illas ignorarares ?) mecúm commúnica, nam et id mihi erit úsúi. En Tellerii catalogum 5 quem præfata gratiarum súmma notione tibi restitútúm volúit Beughemius 6 noster qúi et omnia sua lubens usui túo offert et salútem impertit. Addidi hac occasione disputationem de morbo Enni 7 in qua et de eius vita vera paúcula.

Valé.

A[nte] d[iem] xiii kal[endas] junii CDDCXCV.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon