[ Latin ] Lettre 1044 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda le 8 juillet 1695]

Petro Baelio, Rotterædamum

Eruditissimús Basnagius de Baúval, qúem rogaram proximo solis die, vellet mihi mutuúm dare scriptorem illum Parisinúm de arte typographica 1, respondit mihi nudius tertius se illúm tibi ante aliquot dies misisse adeoque me si desidarem a te debere petere. Facio id nunc eo maturius, ut captem una occasionem túa cúra hasce in Angliam ad Thomam Smithúm 2 mittendi. Non est tamen qúod de iis sis sollicitus, suffecerit si per famúlum vestrúm ad tabellarium publicúm hac vespera discessúrúm • jubeas deferri. Incidi núper in dispútationem Frederici Voigt sub præsidio Jean-Georgi Pritii in Academia Lipsiensi 3 habitam, in qua vestra, úti fertúr, sententia : Atheismúm non ducere necessario homines ad morúm corrúptionem examinatur, et discútitur enarraturqúe rixatio quæ tibi super ea est cúm Juriæo. Hanc prima, qua potero, mittam occasione, si postularis. Jussi eam compingi enim aliis a te jam lectis disputationibus ast id nihil refert. Epigramma Nicol[ai] Heinsii in Talpam plagiarium scriptorem 4 nuper frustra quæsitúm a me reperies pag[ina] 119 respice, si vacat et rescribe, núm verús sit aúctor an nomen fictúm. Tú, perge Almeloveniúm túúm uti facis, amare. •

Dabam Gaudæ a[nte] d[iem] viii iduum julii MDCXCV.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon