[ Latin ] Lettre 1045 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 13 juillet 1695]

 
Clarissimo et celeberrimo viro Th[eodoro] Janss[onio] Almeloveenio Petrus Bælius/ s[alutem dicit]

Citius respondissem virorum charissime, de libro quem d[ominus] de Beauval se misisse significavit 1, si mihi fuisset visus. Sed hodie duntaxat accepi eum à nostro Leersio qui negavit se prius accepisse. Evolvi et multa jam deprehendi satis digna scitu, et curiosæ indaginis, cumque aliqua mihi possint esse usui quoad articulos mei Lexici mox componendos distuli mittere eum, sed spero post paucos dies fore mihi integru[m] tecum libentissime communicare, atque non deero quin mittam. Non ingratum erit mihi, quin potius jucundum eo videre quo Lipsiæ ventilando proposuit theologus ille circa quæstionem an atheismus sit necessario radix pravoru[m] morum 2, ergo ubi otium erit cura quæso Vir amicissime ut legere queam. Epistolam ad clarissimu[m] Smith 3 deferendam curavi ipsa vespera qua accepi. Non dubito quin Talpa in versibus Hensianis sit nomen fictitium 4. Salutant te amici quibus tuo nomine salutem dixi. Dabam raptim Roterodami tibi omnia fausta precatus, animumque ut semper hucusque mei memorem.

Vale plurimum Die 13 julii 1695

Quæso si placet ut cum thesi Lipsiensi 5 velis quoque mittere pro tua summa humanitate Epistolas Richteri 6. Faciam ne diu illis careas.
 

A Monsieur/ Monsieur Almeloveen/ docteur en medecine/ A Tergou

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon