[ Latin ] Lettre 1049 


Voir aussi [ Traduction ]
[A Gouda le 26 juillet 1695]

Petro Baelio Rotterædamúm

Veniam meæ putidæ oblivioni in mittendis ad te Richteri Epistolis 1 nimia festinatione causatæ, supplex precor, et certus spero qúúm sciam nihil non tibi benevolentissimo ignoscabile. In posterúm piscator ictús sapiam 2.

Chevilleriúm 3 nocturna diúrnaq[ue] versavi manú donec absolveram, quem núnc tibi remitto, laboratúrús diligenter adeo scriptorem mihi comparare plura namq[ue] sunt qúam ut verbosius hæc núnc • describam. Occúrrit apud eum pag[ina] 141 Carolina Guillard 4 cujus laudes mire extollit, velim indices núm linguarúm fuerit gnara aut literarúm adeoq[ue] digna quæ inter múlieres doctas referatúr. Idem rogo de Anna Bersela 5, ad qúam scribit Erasmús Epist[ola] 31 lib[ri] 9. Doce me, quæso, præter hæc quænam illa Gygia 6 de • qua Erasm[us] Ep[istola] 26 l[ibri] 29 an etiam filia Th[omasi] Mori 7 an vero núrús de qua Ep[istola] 1 l[ibri] 27. Certe error est in • earúm aut número aut nominibus nam Ep[istola] • 13 l[ibri] 21 recensentur, Margaretta, Aloisia[,] Cecilia, Ep[istola] 26 l[ibri] 29 Margareta, Elisabetha, Cecilia nisi Aloisiam et Elizabetham eandem voluerit • Erasmús. Ni grave sit plúres epis[tolas] mod[o] habeo tibi proponendas quæstiones, quas velim pro humanitate et erúditione singulari solvas[.]

Gaúdæ vii kal[endas] aug[ustas] 16[95]

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261752

Institut Cl. Logeon