[ Latin ] Lettre 1054 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 23 août 1695]

 
Rotterodamum

Unice cupio vir doctissime, satisfacere ardenti desiderio clarissimi Smithi presbyteri Londinenesis pietissimi in exhibendo ipsi exemplari libelli doctissimi de VII Afræ Ecclesiis ante annum Ultrajecti 1 excusi, cujus missa Typographico exemplaria omnia auna cum illis quos adjeceram libris a piratis Gallis sub veris mitium sunt ablata 2, quod ægrius acerbiusque ipsi auctori accidere poterat nihil damnum hoc resarcire diversis viis sumus conati : Tu illi et nobis in quantum potes, [venire] dominoque Spedmanno 3 diligenter commenda, ut hoc exemplar committat homini notæ probæque fidei, quo nobis me hercle gratificabitur valde. Hanc gratiam quam primum potero perpluram lubentissime. Si quid e contrario a me exegeris mox præstabo historiam Scaligeranorum 4 una mitto si quidem tibi posset esse præsto poteris cum Richteri epistulis 5 remittere communicabo quam plura si qua hinc inde accipio.

Vale carissimum caput et vive mei memor. Saluta communes amicos nostros

Dabam Goudæ a. d. X Kal. Septemb. M D CXCV

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon