[ Latin ] Lettre 1094 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 12 mars 1696]

 
Petro Baelio Rotterædamum

Segnior, seu potius œcripatior, ut solet illud hominum genus bibliopegris in causa est quod me vel mendacii, vel me aut negligentiæ possis accusare. Pollicitus enim sum mox a reditu me missurum, quos vides, libros, at citius eos non accepi quod velim boni consulas 1. [Speravi] quosdam misisse verum satisque duxi omnes in unum fasciculum colligare. Tu leges quum vacarit, remittesque oblata occasione aut quod malim ipse ad me deferes comitatus. Basnagio Lufnæo aliisque amicis nostris communibus. Mea Bibliotheca si capiat alios quorum indiges fac sciam, nihil mihi æque est jucundum de tuis studiis commodisq[ue] inservire Lexicon tuum criticum dies noctesque pene somnio nec solus ego, sed omnes Heliconis incolæ quare annitere ut brevi prodeat quæ ante [decennium] et nuperrime in recuperatem meam e gravi morbo sanitatem pepigere bene • pietissimi poeta et poetica epigrammata non potui non tecum communicare, utpote certus te optime quoque mihi velle. Quod ut perseveres ex animo rogo. Vale

Dabam Gaudæ a. d. IV Iduum Mart. MDCXCVI

 

Libri missi :

Berigherii Syllab. explorata in rel. medica 2.

Omessii. Ethica pythagorica 3.

Harduin. et Cellarii de numis Herodiad 4.

Act. Lipsien. a. 1696 Kal. januar. public 5.

Caroli Philippi laudatio funebris 6.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261638

Institut Cl. Logeon