[ Latin ] Lettre 1141 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 30 juillet 1696]

Rotterædamum Petro Bælio

Clarissimi Bergerii fidus interpres Henninius apud Duysbergenses professor haud incelebris in tuis hodie a me receptis 1 literis nihil æque se desiderare scripsit ac auctam emendatamque videre Bergerii dissertationem Anni interpretandis 2 id est transfundendis illustrium virorum in eam commentariis eruditissimis illorum petitioni satisfacere. At scribit • jam modo aliquot folia esse excusa quibus sub addendorum titulo cogetur emendationes a sequentibus in fine subjicere, verum protinus • abstenturum ac questurum donec exemplar acceperit Mss 3 ut in sequentibus singulis locis sua quæque aut inserantur aut subjiciantur commentaria, ac numismata, Nisi typographi maluerint de novo excusas jam modo plagulas excudere de quo fortean una consuluerit Sosios. Adhortere itaque amabo, magnos illos Antistites ut cito et tuto jubeant curentque ad nos codicem illum deferri, nam quantum ego auguror optimi sunt, consulturi • propriis suis nominibus, et typographorum quæstui, autoris honori, et quod præcipum, Antiquariorum summis desideriis. De Cellario 4 bene est, utere quam diu erit volupe. Chevillerius evocatus adcurret 5. Scardeonius erit ille, procul dubio erit italus ne Bernardus Scardeonius 6 quem de Antiquitate urbis Patavinæ, de que claris ejusdem urbis civibus adeoque fœminis doctis, scripsisse refert Thomasinus 7 Elog. part. 1. / Pro adhibito in perquirendo mense Agriano 8 labore ingentes tibi ago gratias, verum speraram me hunc ex te didicisse, quem pauca talia fugerunt. Nihilne conjectura aut emendatione potes • venari. Visus sum mihi, at fortassis nimium audacter, hunc mensem • haud incommodè referre ad quædam sacra, eaque quidem (Agriw=nia apud Græcos satis celebria et Baccho consecrata 9, unde e Bacchanalia possent transferri quæ si eadem quæ Anthesteria 10 dixeris • ea mense Aprili, qu[æ] teste Macrobio apud Athenienses • ipse anthêstêriôn a0nqesteriw=n vocatur esse celebrata 11. Verisimile est adeoque et valde quam vero proximum Hippocratis biographum 12 scripsisse eum natum 27 mensis Agrianiorum, scilicet fastorum. At priusque hanc cum aliis communicare conjecturam • rogo eam lapidi admoveas Lydio rigideque examines num salvari et crisi eruditorum possit subjici.

Vale conjunctissime Bæli et tui Almelovenii vive ut facis memor.

Dabam Goudæ a.d. III Kal. Augusti MDC XCVI

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261738

Institut Cl. Logeon