[ Latin ] Lettre 1146 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 2 août 1696]

Petro Bælio Rotterædam

Proximis sollicitudine, qua angelare, festinantissimus liberavi, oblitus subjicere • carmen illud prolixius in typographum Rob. Stephani quod legisse Te nuperrime indicabas, fortassis illud idem esse quod ab Aurato confectum epistolis suis philologicis inseruit Goldastius e quo verboterius descripsi 1. Aliud enim diversum ab eo non memini me observare, quare velim Te colligas etiam hoc aucturus meum quisculum 2. Quid de nostra conjectura de mense Agrianiorum judices 3, valde laboro scire quandoquidam meliora exsculpere hactenus non • potui nec videor mihi a0prosdi/onusoj 4, cum Horatium simile quid de lusisse putem.

Seu libra, seu me scorpius aspicit

Formidolosus, pars violentior

Natalis horæ, Seu tyrannus

Hesperiæ Capricornus undæ 5

Dum versor in colligendis fœminarum eruditarum scriptis, atque elegiis 6, incidi præter alia in • Sulpiciæ 7 et Probæ Falconiæ 8 poematia magnopere a scriptoribus laudata / verum cum hæream quot et quinam in ea sunt commentati te rogare volui num quosdam præter Boxhornium 9 atque Meibomium 10 posset • noveris, et quot eorum extent editiones quas novæ editioni præmittere e litteratorum re esse haud parum arbitror. Fuit ante paucos annos Genevæ Estera quædam Elisabetha a Waldkirch Schafhusana 11 de qua mentionem facit Cl[arissimus] Burnetus ( Voyage de Suisse, Italie, etc. lett. 2, pag. 215) 12 et in Parergis Anatomicis Conrad. Peyerus 13, cujus (Esteræ) sive epistolarum latinarum sive epigrammatum exemplar si possis ab amicis Genevensibus quales Te habere certus sum, extorquere omnino bene de me mereberis. Vereor ut historiam fœminarum doctarum sim conscripturus 14, cum plurima desint adjumenta, quare te consentante ac probante indicem solummodo hac vice subjicerem e quo vel numerus saltem possit rescisci. Sed prius eo quam veniam, spero me tecum collocuturum. Vale et me ut facis ama.

Dabam Goudæ a. d. IV Non. Aug. 1696

Mariæ Neville quam patronam suam vocat Owenus, ejusque filia Cæcili 15 fuerantne fœmina eruditæ ? doce me quæ de illis notasti. Epigr. CV Ep. 1. 4. 5. 7. Libr. Ep. 2. 3. 4.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261744

Institut Cl. Logeon