[ Latin ] Lettre 1157 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 8 septembre 1696]

Petro Bælio Rotterædamum

Basileam sepultam 1 haud ingratam fuisse gaudeo, vellem et alteram Dierum genialium Lomejeri 2 partem adjecissem quam nunc, oblata hac occasione, mitto, prius vero quam ad dominum suum remittas. Chevillerum 3 rogo mecum communices si quidem non nulla restant, quæ inopinato itinere Gelrico 4 impeditus, absolvere nequivi. De Probæ Falconiæ poematiis 5 sperarum tecum me colloquutum tempore encœnionum Rotterædamensium 6 venim et illa spes me frustravit. Ecquando Tuum absolveris Lexicon, saltem tunc temporis spesq[ue] superfere tibi homiliam nostræ dandam veteri amicitiæ. Quod scribis de doctissimis amici tui notis in Hieroclem 7 perplacet, annitasque ipsis • parare Lucinam 8 faventem, modo in antecessum vel mecum eas communicaris, vel concesseris cum ipsis examinare typographis præterea. At necesse quoque est nosse conditiones quas possessor exigit, quæ si fuerint æquæ / confido me aliquem reperturum. Subjicere autem eas Falconiæ poëmatiis non puto consultum quando quidem hæc plane et lingua et stilo differint. Verum quæ Tu de probis illis Falconiis congessisti haud exigua, velim epistola includas, • eo facilius atque exactius ut possim concipere, nam plures fuisse Tuo ex ore mihi retulit noster Fabre 9 qui Tecum de ea egit paullo fusius. Locum ex ephemeridibus Gallicis a Te indicatum quam primum respiciam. Joannis Michælis Bruti 10 quiscula si qua Tibi cognita velim indices • quoniamque Clar[issimus] Cramerus 11 ea prælo subjicere conjunctumque edere decrevit. Frustra quæro Joannæ Othonis Carmina 12 edita Argent[orati] 1616 4° et Lusus extemporaneos 13 1617, 4° quæ si • penes Te sunt aut amicum cura ut ad me advolent. Valde cupio resiscere num haberi queant • Hippolitæ Sfortiæ 14 oratio latina, Cassandræ Fidelis 15, Laurentiæ Strozzæ 16, Philippæ et Annæ Du Prat 17, Magdalenæ Des Champs 18 versus latini Græcique quos confecisse narrant scriptores. Ecquid responsi de origine Genevensi Waldkirchia 19.

Vale amor noster et me constante amare pergito.

Dabam Goudæ a.d. VI Iduum Septemb. M D CXCVI

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261727

Institut Cl. Logeon