[ Latin ] Lettre 1163 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 2 octobre 1696]

Cl[arissimo] et Doct[issimo] Viro Th[eodoro] Janss[onio] Almel[ovenio] Petrus Bayle s[alutem dicit]

Ignoscas amabo Amicissime et indulgentissime Almeloveni, mihi invitissime silenti post tot tuas literas amantissimas acceptas 1. Obrutus fui ultra solitum negotiorum mole ad finem vergente opere, quippe tunc agmine facto ingruunt indices, errata, præfatio et quid non. Adde quod monitus de tuo propediem instituendo itinere Amstelodamensi judicavi nihil opus esse festinatione in respondendo ; absens enim non potuisses cito legere meas. Ad hæc nullos eorum teneo libros quos indicasti et petiisti 2. Spero futurum ut Sanderum De illustribus Belgis, Gandavensibus 3 saltem, emat in auctione quæ Lugd[uni] Bat[avorum] incepit 1. die hujus mensis ille cui Leersius noster dedit in mandatis. Tunc vero Tibi mittam protinus. De scripto / in Hieroclem 4 aurem velli amico necdum tamen scio aut habeo quod respondeam. Expecto in dies ejus responsum nec non quo ad Pauli Petavii libellum De supellectile romana 5. Nondum rescripsit amicus Genevensis 6 de origine Valekirkia 7, tarditate ejus mirum in modum angor tui causa. Ecce non quidem excerpta est marginibus exemplaris Bergeriani 8, quorum tamen semper spem faciunt, sed carmen Commirii in Autorem 9, nec non notulas quasdam Abbatis Du Bos in quædam loca Bergerii 10. Currenti nimium calamo scripsit, inesserunt forte aliquæ mendæ quas ut spero, benigne Clarissimus Hennini[u]s emendabit, neque enim otium mihi suppetiit singula accurate pensitandi. Leersius accepit equidem dissertationem Harduini De nummis Herodiadum 11 et non dissertationem Cellarii 12 quam mihi mutuam dedistit quamque ego transmisi in Galliam. Quid faciemus igitur. Cura si placet ut meis sumptibus alterum exemplar Tibi ex Germania mittatur vel expecta donec Leersius similem curam in se suspiciat. de communicatis dissertationibus De legione fulminante 13 etc. gratias quot possum habeo. Scribam / hoc septimana Coronellio 14 Venetæ Reip[ublicæ] Cosmographo ut in libris quos • huc mittere habeat ponat dissertationem patris de Simeonibus circa Probas Falconias 15. Interim vide si placet locum indicatum ex diario eruditorum 16.

Vale plurimum et me quod facis amare pergito qui tuus sum ære et libra 17.

Dabam Roterodami VI. Non. Oct. MDCLXXXXVI

Quod Chevillerium 18 acceperis absque ulla mea epistola hinc evenit quod Dom. Frescarode 19 misit mihi fasciculum eo tempore cum ego crederem ipsum paratum conscendere currum, nec pollo tempus necessarium suppeditare ad respondendum tuis.
 

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / Doct[eur] en medecine / A Tergou •

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261730

Institut Cl. Logeon