[ Latin ] Lettre 1211 


Voir aussi [ Traduction ]
[Londres, le 15 janvier 1697] 1

Dictionarum tuum Magnum, immò Maximum, Bibliothecam potiús quám Librum, Doctissime Bala’e [sic], nescio an majori cum Voluptate, an Admiratione accepi 2, Cujus etenim ingenii erat opus tam vastum tamq[ue] varium, vel mente concepisse, vel manu incœpisse, Cujus etiam fælicitatis incæptum perfecisse, perfectiq[ue] Laude frui. Opus adeó ingens, adeó stupendum, et in secula duraturum, vix uno seculo ad Umbelicum perduci potuisse videbatur. Verùm quas ego tibi gratias, quibusq[ue] verbis agam pro Dono tàm Magnifico, haud facilè reperio : Itaq[ue] eas parumper distulisse, nec statim Libro recepto effudisse, ne mireris : Dum enim in Opere contemplando et evolvendo defixus sum, dies plurimi transierunt. Nec tamen adhuc omninó liquet quid pro tanto Munere retribuendum sit ; sed si quid sit in his Regionibus, quod tibi usui esse possit, vel Curiositate tuâ dignum sit, quod vel opibus vel gratiâ meâ comparari poterit, id ut mihi indicare velis precor ; ut quam prompto animo, quantoq[ue] studio ferar, tibi gratum vicissim faciendi manifestè appareat ; sum etenim Tui studiosissimus

Gulielmus Trumbull

Ex Aulâ Albâ Regiâ

die 5 to Januarii 1697

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon