[ Latin ] Lettre 1218 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 8 février 1697]

Vir Clarissime 1

Tuum Reipu[blicæ] Literariae adornandæ studium et facultas quæ vel in opera parata nuper in publicandis doctorum virorum epistolis, egregia præfatione addita 2, luculenter patent, addunt mihi animos ut hodie compellare te audeam rogaturus ut obstetricias manus simili cuidam operi in lucem mittendo commodare velis. En quid proponere habeam. Clarissimus Baluzius 4 tricentas epistolas Francisci Hottomanni 5 Jurisconsulti literatissimi nactus est 3 ; earum autographa sibi servat, sed accurate describenda curavit, cumque illas luce publica dignissimas judicat, ut pote continentes multa præclara, et eruditione conspicura multaque ad historiam illorum temporum illustrandam idonea, paucis cognita, scire à me cupiit utrum in istis / regionibus reperiri possit typographus qui eas imprimere velit. Quia vero mores id genus hominum probe habet perspectos, manuscripta quælibet arripientium quo ne aliis tradantur, nec tamen nisi suo commodo typis dantium, pacisci vult cum eo qui suscipiet prælo suo tradere istud opus, ut nisi absolvatur intra tempus quod postulabit, solvere teneatur centum nummos aureos. hæ conditiones haud videri debent graves, nam licebit typographo tempus necessarium sibi præfigere. Aliud nihil postulat Cl[arissimus] Baluzius præter aliquot exemplaria. Haud credidi Vir Clarissime quempiam extare qui aptior sit te his votis Baluzianis inservire. Quapropter excusatum me habeas rogo, si ad te confugerim spei plenus futurum ut aliquid curæ huic negotio impendere non dedignaris. Gratum simul est mihi hac occasione frui tibi testandi quanti te faciam, quamque felicem habeam • illum diem quo una pransi sumus in ædibus Dom. de Mey 6 communis amici. Nullus dubito quin Excellentissimus Grævius quem si placet meis verbis uberrima salute impertiaris / Tibi auctor sic ut hac in re Baluzio gratificaris vale plurimum, neque tibi addictissimum semper futurum credas

Bayle

Dabam Roterodami die 8. Februar. sty. novo 1697

 

Æque animo feras Vir Clarissime ut occasione data te consulam super Nicolao • Valla 7 Jurisconsulto, autore libri cui titulus De rebus dubiis. Legi apud Stephanum Pasquier istum Nicolaum fuisse Gallum imo in Senatu parisino floruisse. Vix crediderim id esse verum. Itaque rogatum te volo ut mihi (quod commodo tuo fiat) opem feras.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon