[ Latin ] Lettre 1223 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 18 février 1697]

Viro Eruditissimo Th[eodoro] Janss[onio] Almelovenio suo Petrus Baelius s[alutem dicit]

Ultimæ tuæ 1 eo suaviores fuerunt quo diutius tali oblectatione carueram, sed vel imprimis me bearunt magna lætitia quod spem faciant proxime futuri aspectus et amplexus tui. Utinam stare promissis probe revideris 2. Ego quidem neque negotiorum mole liberatus, et frigore singularem in modum vexari solitus haud potui dudum extra urbem pedem inferre sed cumprimum solvetur acris hyems grata vice veris et favoris conabor ad vos excurrere. Non is sum qui credam in meo lexico reperiri selecta quædam Tibique minus cognita ; sunt omnia fere e trivio desumpta litterario, sed quod honorificentius existimes agnosco benevolentiam tuam plane egregiam. Nihil jucundius scripsi quam cum tuarum eximiarum lucubrationum mentionem faciendi occurrit occasio. Ne vero in Typogra- / phorum vitas anxius inquirerem 3 fuisti Tu Vir Clarissime in causa quem scio in ea palæstra dudum sudare, et a quo lectores ea expectare debent quæ ego quasi dedita opera prætermisi, multaque alia quæ meam qualemcunque diligentiam fugissent licet impendissem attentius. De itinerario persico Imperatoris Alexandri Severi 4 nihil habeo dicere quippe cujus ne vola quidem extet in Cl. Isaaci Vossii 5, neque ejus parentis scriptis 6 quæ consulere datum est neque in Tillemontii vitis Imperatorum Romanorum 7 gallice scriptis perquam accuratè et post consulta omne genus monumenta. Leersius nihil accepit Tibi 8, sed cumprimum acceperit fasciculo statim transmittet. Vale plurimum et me quod facis diligito qui te pereo.

Dabam Roterodami a.d. XII Kal. Mart. MD CXCIV [ sic]

 

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / Docteur en medecine / A Tergou •

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon