[ Latin ] Lettre 1242 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 8 avril 1697]

Viro clarissimo ac doctissimo Petro Burmanno s[alutem] p[lurimam] d[icit] Petrus Bayle

Dum de die in diem remitto responsum ad tuas humanissimas literas, quæ à me efflagitabant non paucas gratiarum actiones ob operam collocatam in quarendo typographo epistolis Anecdotis Hottomanni quas Clar[issimus] Baluzius penes se habet 1, Ecce • nuncius affertur mihi ab amico Tuo 2 de reperto tandem typographo quem quærebamus. Haud ergo amplius procrastinor, neque commito ut præsens dies prætereat quin Tibi rescribam Vir Clarissime, simul gratias acturus, et gratulaturus Tibi munus professorium nuper collatum, quod • in emolumentum rei literariæ, et decus Academiæ vestræ fungi in primis idoneus es. Hæc ipso die scribo Lutetiam quo moneam de eo quod nuperrime indicandum mihi curasti, instigemque cito huc transmittere epistolas illas. De Nicolao Valla 3 placuere mihi quæ communicasti sed ab eo tempore incidi in ejus opus de rebus dubiis / atque adeo cognovi vera esse de quibus dubitatam, scilicet prout paquierius (seu paschasius) affirmat, erat ille Gallus, et Senator parisinus ac Redonensis.

Qui et poetica facultate polleas, et idcirco versus legere recens factos haud dedigneris, leges, opinor, non sine voluptate poemation istud Santolii Canonici Victorini parisii 4, quod Tibi mitto, et cujus copiam facias rogo Illustrissimo Grævio 5 cui nomen et vena Autoris probe sunt nota. Adulationes equidem nimiæ fastidio erunt, sed his omissis cætera cupio tibi placeant. Occasio operis talis est fecerat Santolius versus quosdam mihi non cognitos in nescio quid ab Rege dictum de • nuru sua, hoc est de uxore ducis Meduani (du maine) hos versus dux ille metrice vertit in linguam vernaculam. En retio cur Santolius ipsi scribat • carmen quod Tibi mitto.

Vale plurimum V[ir] Clarissime et me ama qui Te et multi facio et plurimum diligo.

Dabam Roterodami VI. id. April. M D CL XXXX VII.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon