[Roterodami, Idibus maii 1684]

D[omino] vander Wayen

Cùm non me lateat V[ir] c[larissime] quantam operam in eo posueris, ut mei haberetur ratio apud proceres provinciæ Frisiorum philosophiæ professorem in inclyta creaturos sua Academia Franekerana quantaque benevolentia significaveris se optare ut ego munere illud oblatu[m] accipiam, denique quanta cura perfungar, et si quæ rationes obstare viderentur, eas refutaveris1 ; nolui committere ut literas illicò ad te non darem, quibus de meo grato animo certiorem redderem ac simul nonnulla de toto hoc nego[ti]o prælibarem. Primùm itaque scias velim Vir admodum reverende me jam pridem in eorum e[ss]e numero qui virtutem tuam, ingenium, eloquentiam, et eruditionem q[ua]m maximi faciunt, et admiratione debita ideoque valde singulari prosequuntur neminemq[ue] esse ho[m]i[n]em qui tibi innotescere, tuaque amicitia et familiaritate cohonestari magis qu[e]m ego gestiat, vel • in majori fælicitatis parte reputet qu[a]m ego • reputo. Hinc licet argumentari quàm grato animo audiverim tua in me bene merita quantaque propensione ferar in exercendam professionem philosophicam • Franekeræ, quæ nuper mihi oblata est. Sic se res habet ; honorificum mihi videtur hoc munus, lautum ac splendidum, • jucundissimumque, sive ipsam professionem intuear, sive rationem obtinendi, sive collegas Academiæ nunc maximè florentis splendorem in qua docturus quos habiturus, teque in primis • grande decus columenq[ue] illius Academiæ. Et tamen quod mirere, deliberandi moram postulavi à • proceribus quorum literis • acceptis die nono • respondi die decima hujus mensis. Vereor ne illa cunctatio offensioni sit, proinde operæ pretium facturus mihi videor / si ejus aliquot afferam rationes. Dico igitur subesse causas easque non leves quamobrem non • modo confestim id muneris oblatum [n]o[n] arripiam, sed etiam ab eo • peritus abstineam : singulas recensere nihil attinet cum hæc una instar omnium e[ss]e possit. Tam frequenter dolore capitis labore, sicque in dies infirmam reddit magis valetudinem ille morbus quo sæpius redit eo • leviori de ca[us]a contrahendus, ut nullam sanitatem sperare possim diuturnam et muniis academicis • parem • si moles aliqua studiorum necessario pertractandorum mihi incumbat2. Vetus est ille morbus, • et dudum dixerunt mihi medici in Gallia tunc demum me ab illo liberatu[m] iri si studiis vale dixissem, sed cum nec • mea fortuna, nec indoles patiatur ut literis nuncium mittam, sine quibus vita • intolerandum onus videretur, remedium hocce malo gravius susque deque habui. • Hactenus eorum consilium inhæsi, ut eidem studio non pertinaciter incumberem, sed versatile ut sic loquar legendi modum sci[li]cet flori feris ut apes in saltibus omnia libant, sic decerpens quædam ex variis autoribus ; • vitiosum sanè • studendi genus • quodque ut rem turpem silentio premere debeam ; nisi si causari possum valetudinis rationem. Fateor id genus studii in multas horas protractum sic ut nulla necessitas imponatur mihi, sed quoties lubet ex uno libro in alium insiliam, mediocriter sanitati • quamquam parum validæ esse noxia at ubi ex muneris ratione aliquid est pertractandu[m] diligenter et sedulo velim nolim, tum sane vim morbi declinare haud potis sum. Quapropter me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis et sponte mea componere curas, ab omni munere publico alienus degerem, • literarum amœnitates, quoties • subiret cupido unicè deditus ; quia verò ei scitæ incumbere [n]o[n] datur proximu[m] e[st] ut munus publicum geram • quàm minime / laboriosum. Ejusmodi est quod hæc civitas ante biennium • et quod excurrit mihi contulit ; citra enim scholæ hujus ullum dedecus, • vel meu[m] vel studentiu[m] damnu[m], sufficit si • quater singulis septimanis collegiu[m] habeam, et bis publicè legam. Levissimu[m] est onus si comparetur cum munere professoru[m] qui docent in Academiis, • quodque ut subeant • faciunt non modo statuta Academica, sed etiam • utilitatis publicæ cura, decus et ornamentum spartæ q[ua]m nacti sunt3 et satis ego video • vix dedecus illum vilaturum, • et luratoru[m] procerumve offensionem, tacitasq[ue] vel publicas querimonias qui Franekeræ docens philosophiam non totum se traderet suo muneri et erudiendæ juventuti deesset enim aliter et suo officio et superiorum spem frustraretur, et quantum in se e[ss]et celebritatem Academiæ detereret ; nunquam ego in animum inducere possem ne quidem si per patientia[m] et humanitas superiorum, res e[ss]et licita et impunita, segniter officio fungias, et sanitatis ergò labori pavendi. Est • itaque cur examinem • attentissimè num onus istud tolerabilius, et sanitati sine decore ulliusve detrimento minùs noxium, • mutari debeat alio lautiore equidem et gloriosiore, sed • graviori et valetudini magis timendo, sine qua inutile pondus telluris et Academiæ vestræ gravamen fierem. Vix ac ne vix quidem possum sine • ægritudine sæpius recurrente et vires depascente onus gerere levius ; quid eveniret si majus gererem. Miraberis sine dubio Vir clarissime quod tibi fatebor, nempe scribenda e[ss]e mihi quæcunque dico in lectionibus publicis, hinc illæ lacrymæ4 hinc labor et difficultas, nam si • hoc exercitium non à me requireret commentationem chartis mandatam, magna oneris parte levatum me crederem. Nascitur • necessitas illa ex eo q[uo]d serius to[tus] assuefactus fuerim lectionibus publicis quales in his regionib[us] habentur, in Gallia enim alio modo / longe faciliori fiunt. • Hæc • causa obstaculo mihi e[ss]et procul dubio ne Franekeræ exequi possem quod • instigantibus multis amicis, ingenitaq[ue] mihi indole musarum diverticula cum exoptante et tum e[tia]m necessario requirente scribendum suscepi diarium eruditorum5. Et jam res ea sic percrebruit non modo his in regionibus, sed e[tia]m ultra mare, et in Gallia, ut sine aliquo dedecore intermitti posse tam citò non videatur, • neque illi intermissioni [n]o[n] summopere intercederet bibliopola amstelodamensis cujus sumptib[us] opus prodire debet in lucem6. Sapit meo palato labor id genus, facit ille ut studiis desultoriis incumbatur, utve • nuncii de re literaria variis ex locis passim accipiantur. Possent illi quidem Franekeram deferri præsertim ex Germania, sed unde ibi caperetur otium necessarium variis libris pervoluendis, et excerptis variis disponendis. Nequaq[ua]m id fieri posset • à me • quamq[ua]m opus • nempe professionem philosophicam accessorii loco haberem, quod • neq[ue] ego • ipse neq[ue] alii ferendum e[ss]e judicarent. Jam cùm hæc mea laboris unius impatientia non heri nec hodie, à me observata sit sed dudum, • tantum abest ut • per amicos aliquod munus ambierim isto quo Roterodami fungor majus, ut quoties ea de re loquendi occasio sese obtulit palam professus sim eo et me contentum e[ss]e, et ut essem contentus requirere meam valetudinem. Id præsertim coram clarissimo viro mæcenate meo nunq[ua]m [n]o[n] summopere colendo d[omino] Paets7 sæpe dixi, quod viderem pro sua in • me • prolixissima voluntate spem facere interdum mihi lautionis stationis, et operam suam polliceri. • Crediderim facile illum nihilo secius me commendasse, et memini cum semel Hagæ Comitis de me sermonem habere cum uno ex legatis ord[…] Frisiæ. Sed multo magis id ab eo factum quod de me ex aliis judicans • et benevolentiæ in me suæ indulgens crederet mea interesse / ut in Academia docerem, quam quod rogatus e[ss]et me commendare amicis, et sciret me • professorium munus alibi et velle et posse exercere. Certè cum inaudiimus • me unu[m] esse ex tribus designatis ab Academiæ curatoribus, et ego ipsi narrassem statum meum, probavit meum hic manendi consilium quamquam post acceptas literas • tuas Vir clarissime, et cognitis emolumentis mihi oblatis, dixerit mihi, e[ss]e rem valdè dignam quæ • probè à me consideretur, • quam amplectar. Hæc idcirco memorare placuit quod audiam ubi sermo de me fit in Frisia quasi non hinc migraturo, statim opponi • ambiisse me per amicos professionem Franekeram. Dominus Fournier8 in novissima synodo Gallo-Belgica ministerio verti divini admotus, qui tecum Vir reverende hoc super nego[ti]o disseruit • mecum communicavit diligenter quæ audiverat. Rogo te e[tia]m atque etiam ut æquo animo feras me tum candide tumq[ue] ingenuè enarasse in hisce literis sensus meos, utq[ue] persuasissimu[m] habeas me fore semp[er] tibi devinctissimum. • Vale Vir clarissime, et in Ecclesiæ Dei patriæque et Academiæ decus et emolumentum vive diu faciliter. Dabam Roterodami Idibus maii 1684

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261645

Institut Cl. Logeon