[Rotterdam, le 28 decembre 1685]

Clarissimo humanissimoque/ viro d[omino] Almeloveen/ Petrus Bælius s[alutem]

Diu est cum expectem V[ir] c[larissime] responsum tuum ad meas novissimas quibus significaveram petere eum cujus sunt Epistolæ casaubonianæ pro ipsis 30 florenos1. Sed ecce dum in ea sum expectatione venit hodie ad me vir ille quem nunquam prius videram (nam parario theologo quodam venerunt scripta illa in manus meas, et cognovi quæ esset mens ejus ad quem pertinerent) atque rogat me quid factum sit Epistolis illis casaubonianis, seque nunquam fuisse ait in ea sententia ut traderet aliter quam utendas illas, velleque adeo eas recipere et conservare autografa. Respondi eas haud magni momenti esse plerasque, et tibi satis superque fore si quædam forte excerpserit. Tamen / antequam claudo epistolam dicam tibi quod more audivi ab eodem theologo, hominem nempe illum tanquam hæreditatis majorum præciosiorem partem cupere epistolarum earum possessionem et recuperationem quod valdè ridiculum mihi videtur, sed condonandum est illud ejus imperitiæ. Rogo te igitur Vir amice etiam atque etiam ut si quid bona frugis quodque tuos in usus cedere possis excerpere velis quam primum excerpas, deinde vero epistolas ipsas remittas. Sperant et possessor et theologus ille d[ominus] Pielat verbi D[ei] minister hic inter Gallos2 te pro usu atque excerptis non denegaturum esse florenos 30 petitos cum præsertim dandi sint viro honestis quidem et tantis parentibus prognato sed satis agens. Responde mihi si placet cito cito / theologum interpretem et pararium rei ita loquutum fuisse de isto negotio quasi possessio epistolarum tibi esset veluti emptione transmittenda. Fac amabo ut quid sentias de hac re tota me certiorem cito facias. Interest mea ut homini illi ostendam tuum responsum.

Fortasse Vir cl[arissime] noscis librum esse apud Wolfgang nuper Lutetia missum in quo de claris typ[ogra]phis non pauca legere est. Vocavit ibi aliqu[and]o ad partes. Titulus libri est Jugemens des scavans3. Mearum credo esse partium his super te admonere fructum cœpturum ex illo libro non mediocrem • eum tibi cum Deckerio 4. Vale plurimu[m] et me amare pergito qui tuus sum ære et libra Dabam Roterodami 4° kal[endarum] jan[uarii] 16855.

A Monsieur/ Monsieur d’Almeloveen docteur/en medecine/ A Amsterdam

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261746

Institut Cl. Logeon