[La Haye, le 31 janvier 1686]

Amplissimo et Illustrissimo Viro D. D. Gisberto Cupero P. Baelius s[alutem]

Datae sunt mihi heri literae Parisiis 1 conscriptae quibus rogor nomine Clarissimi D. Thevenot amplius aperire quidquid sciri potest de Tabula illa Tartariae super qua extat epistola egregia abs te Vir Eruditissime exarata in meis Ephemeridibus 2. Scis Virum illum solum esse in rebus ad Historiam et Geographiam pertinentibus concinnandis 3 proinde aret scire quid sibi velit opusculum illud vere aureum quod Tibi videndum praebuit Amicus. Vellet quoque idem Thevenot scire nomen eius qui scripsit Epistolam a me publici juris factam. Vide si placet Vir Clar. quid velis a me hoc super negotio responderi. Quam primum scivero quae sit hac in parte mens tua ipsi rescribam, quod prompte ut fiat videtur cupire. Vale pancratice et me tui nominis cultorem studiosissimum fove.

Dabam Roterodami prid. Kal. Febr. 1686.
Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261746

Institut Cl. Logeon