[Rotterdam, le 14 février 1686]

Viro doctissimo et clariss[imo]/ Theod[oro] Janss[onio] ab Almeloveen/ P[etrus] Bælius s[alutem]

Vix tuas novissimas acceperam in quibus de scripto deckeriano sub prælo mox futuro significabas cum rescripsi et subtexui catalogum quorumdam errorum quot deprehenderam Cumque eadem die non haberem scribere Henrico Desbordes nec mihi notum esset quæ regio urbis vestræ esset designain epigraphe, direxi tibi epistolam ad ædes d[omini] Blaew typographi. Hæc erat inscriptio
A Monsieur

Monsieur d’Almeloveen docteur

en medecine chez Mr Blaew

marchand libraire

A Amsterdam
Simul gratias agebam ob munus egregium tui nuperi commentarii quem legi cum jucunditate et utilitate, quemque uberius laudassem nisi paulatim abstinere ferè ab omni præconio autores mihi essent quam plurimi viri quorum judicium plurimi facio. Addebam plura me forsan animadvertere posse errata vel etiam additamenta suppeditare si folia libri mihi communicarentur ; fortasse non erit incommodum si quæ hac super re potero pro ferre tibi scribam Vir docte epistolaque ill[a] ad calcem libri subrectatur. Sed opus esse[…] folia mihi omnia communicarentur. Va[le] plurimum et me ama. Tuus ex asse. Die 14 febr[uarii] 1686

En si placet epistolam apud dominu[m] Blaew
A Monsieur/ Monsieur d’Almeloveen/ docteur en medecine/ A Amsterdam

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261742

Institut Cl. Logeon