[La Haye, le 14 février 1686]

Petro Baelio
Quod tam tarde litteris tuis respondeam 1 fecit Reip[ublicae] Amstelodamensis Consul Witzius 2, ad quem, cum litteras, quas ephemeridibus tuis inseruisti, scripserim, cumq[ue] absque ejus consensu, ijs, quae Thevenotii nomine petebantur 3, annuere non possem, expectare debui Viri Illustris sententiam. Per Witzium igitur, per me licet nomina nostra publicari. Thevenotium Parisiis cognovi, atq[ue] a familiari colloquio librisq[ue] ejus, juvenis admodum perspexi, Virum miro Geographiae et peregrinationum studio teneri. Significes quaeso ipsi me nihil litteris illis inseruisse, quam quod in ipsa tabula ejusq[ue] explicatione viderim ; Witzium me certiorem facere, ipsum operi cum maxime manus admovere, et tabulam Geographicam Tartariae, ut et urbium, fluminum, montium locorumq[ue] explicationem ordine alphabetico patria lingua digestam hoc anno lucem aspecturam publicam 4. D. de Flotmanville, quem mihi commendas, bene factum cupio, sed credo eum a Zutphaeniensibus vocatum iri 5, Vir certe est eruditus, et rem mihi pergratam faceres, si mittere velis, num ejus sit epistola, qua docemur opusculum ab Arnoldo editum, Athanasii non esse 6. Ego nunc Harpocrati 7 et Antiquitatibus variis ineditis operam do ; Bomiumq[ue] Amstelodamensem typographum 8 expecto ut cum eo de editione agam. Vale Hagae-Com[itis] a.d. XVI Mart. 1686.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261734

Institut Cl. Logeon