[Rotterdam, le 3 mars 1686]

Viro doctissimo et clarissimo Theod[oro] Janss[onio] ab Almeloveen P[etrus] Bælius s[alutem]

Accepi lubens et gratus tria adhuc folia, cumque ex tuis novissimis intelligam superesse adhuc imprimendum unum dumtaxat folium ex opere Deckherriano, epistolam enim Vindingii 1 fore prorsus in hac 3. editione qualis est in 2. quæ mihi ad manus est, nihil est mihi expectandum quò epistolam conficiam quæ appendicis loco adjicietur operi 2, quam ut unum illud folium accipiam. Quæso itaque Vir amice ut per cursorem quotidianum quamprimum mihi mittas quidquid nondum accepi ex foliis iam typis mandatis. Crastina luce si Deus dederit epistolam inchoabo in qua vel emendabo vel supplebo quædam ; statimque mittam sed quia fo[r]tasse tunc temporis non erit mihi cuiquam alii scribendum, fac amabo ut noscam quis vicus regiove urbis 3 inscribenda sit epistolæ juxta nomen tuum, ut hoc modo certus esse possim te promptius accepturum fasciculum. Vale plurimu[m] et quod facis et mihi lætissimum est ama tibi devinctissimum caput. Roterodami 5 non[arum] mart[iarum] 1686

Nondum recensui Hortum malabaricum 4, sed libens novum volumen recensebo
 

A Monsieur/ Monsieur d’Almeloveen/ docteur en medecine/ A Amsterdam/ citò citò

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261722

Institut Cl. Logeon