[La Haye, le 18 mai 1686]

Baelio

A. d. VI. cal. Mart. certiorem te feci per Amplissimum Witzium et me licere, ut significes Thevenotio me ad eum epistolam, quam Ephemeridus tuis inseruisti, scripsisse 1 ; sed dubito num recte litterare curatæ sint, quià me non docuisti, id quod illis peteram, num D. Banage de Flotmanville conaus fuerit evincere opusculum ab Arnoldo Viro Clarissimo editum, Sancti Athanasii non esse 2. Et licet hic scrupulus mihi exemptus sit, cognoverimque auctorem illius opinionis esse alterum ejusdem nominis virum, qui apud vos agit, et quem non ita pridem summa curm admiratione hic audivi, interpretantem ta ; semna ; Christi Domini Deique nostri mysteria, sunt / tamen, de quibus tecum paucis agere constituit. […] [men]sis Aprilis p.772 video te in dubitum vocare epistolam, quæ Reginæ Suecorum nomine circumfertur 3 ; quod certe nollem fecisse. Ea enim ad me missa fuit ex Suecia, beneficio illustrissimi Viri, qui res Reginæ curat 4, qui eam Roma acceperat et quem fidem tibi facere possum, nulla hic fraude grassatum esse quia elegans et digna videbatur ut a pluribus legeretur, eam ego publici juris feci, uma cum altera, quam memoras pag.475 cujus tamen auctorem juxta cum ignarissimis scio 5 quod data accasione absque tamen nomine meo inserere ssequentibus Actis poteris. pag.415. animadverti memorari librum a Baudelotio compositum 6, in quo præter varias Antiquitates video etiam Harpocratem meum illustrari ; propterea rogo te vehementem in modum, ut opusculum illud mihi mutum per aliquot dies dare velis, vel emere potius, si apud bibliopolas reperitur ; pecuniam expensam statim Leersio bibliopolæ refundam, illamque a fratre ipsius Roterodami recipere poteris 7. Magno desiderio flagro curas Baudelotii videndi, quia im eo sum ut Harpocratem ornatiorem emittam 8, et simul edam Antiquitates rarissimas atque ineditas : Vale plurimum.

Hagæ a. d. XV. Cal. Jun. 1686

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon