[ Latin ] Lettre 561 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 25 mai 1686]

Amplissimo celeberrimoque Viro Gisberto Cupero Petrus Bælius s[alutem]

Scias velim Vir Illustrissime, redditas mihi fuisse quas ad me exarasti literas A. D. VI. Cal. Martiarum, mirumque mihi videtur haud mediocriter responsum quod statim transmisi Hagam quodque commendavi Bibliopolæ qui nomen Moetjens, non Tibi esse traditum. Gratias agebam ea in epistola ob summam humanitatem quà mihi permiseras satisfacere desiderio Clarissimi Thevenotii 1, et simul aperebam quis esset Autor / Dissertatiunculæ in Arnoldum elucubratæ 2. Tam persuasum habui ea tii inotuisse per eas literas, ut ab eo tempore non cogitandum esse crediderim de novo responso scribendo. Amissa quoque est Epistola in qua Thevenoti votis fiebat satis, cum enim scripta fuisset Domino de Witt per quem ille hoc a me rogaverat 3, et ego inscripsissem fasciculum prout mihi indicatum fuerat dom. Mouwen Legato Amplissimorum Ordinum a Secretis 4, neutiquam reddita est, forte quia Vir ille a Secretis illine profectus fuerat. Sed ut spero felicior fuit sors secundæ epistolæ 5 que idem illud arcanum revelari Te permittente. Cæterum placet mihi impensius scire Epistolam quæ nomine Reginæ Christinæ circumfertur, opus esse genuinum ; neque illud clam habebo in opere hujus mensis cui inserta videbitur tota Epistola 6. Libentissime mitto tibi lucubrationem Baudelotiænam 7. Utere ipso pro lubitu, non credo aliud esse exemplar / in his regionibus. Est in ea non mediocris seges eruditonis et antiquitatum, sed forte non satis terso judicio et stylo concinnata. Quidquid id est juvabit opinor, Te meditantem opus præsclarissimum, quod ego in Typographi velocissimi manus cadere exopto, evolvisse curas illas parisinas 8.

Vale vir Illustrissime meque benevolentiæ patrociniique Tui aura fovere pergito.

Dabam Roterodami die 25 Maii 1686

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon