[ Latin ] Lettre 574 

[Rotterdam le 8 juin 1686]

Clarissimo Illustrissimoque Viro Dom. Johanni Hoskyrs [ sic] Societati Regiæ a Secretis Pierre Bayle s[alutem] p[lurimam] d[at]

Quanta veneratione dudum ego votam Societatem Regiam tot præclaris Viris constantem quorum lucubrationes et indefessa diligentia rem Philosophiam mirum in modum promovent non solum publice (quod non semel feci) sed etiam privatis Epistolis testatus fuissem nisi me inferioris Subsellii Virum jure merito existimassem quam qui salvo decoro possem tam eminentem Societatem literaris convenire. Hinc adeo factum est ut prius cohonestatus fuerim Benevolentiæ Eius testimoniis Literasque acceperim perhonorificas a Te1 Vir Illustrissime qui Ipse es a Secretis quam reverentiam Observantiamque meam singularem Epistola significassem meque opusque meum Eius Patrocinio commendassem. Nempe talia sunt hæc munera quæ inferior nec sperare nec rogare audeat superior ultro largiatur. Quanto nunc gaudio pervellar Judicio Regiæ Societatis fretus ac refovillatus tanquam aura suavissima et faustissima munere insuper auctus egregio splendidissimoque (Librum dico de Piscibus in qiuo Sagacitas et accuratum investigandi arcani Naturæ studium vertant)2 haud possum satis aperire. Stimulo vere mihi hæc sunt valdissimo ad meam qualemcunque opellam literis impendendam diligentius iamque non nulla spes subit / fore ut in posterum in nonnullum Reipublicæ Literariæ emolumentum cedat id quod ego singulis mensibus typis mandare soleo cum videam velle me beari Societatem vestram nunquam sine honoris maximi præfatione nominandam luminis sui radiis instituto inter nos frequenti commercio. Non potest non summopere placere conditio utilissima mihi juxtaque gloriosissima. Itaque certiorem facias Regiam Societatem etiam atque etiam rogo Vir Præclarissime non modo de mea adversus ipsam Veneratione et grato animo sed etiam de ferventi studio quo tangor jussa Ipsius prompte exequendi et omnia quæcunque potero Ipse placitura. Librum egregium quo me donatum voluit Amplissima Regia Societas honorifica mentione prosequar lubentissima opusculo huius mensis3 curaboque sedulus deinceps par clarissimum Virum D. Justellum ut singulis mensibus tradatur Tibi Vir Illustrissime libellus meus Societatis Regiæ offerendus4 quanquam indignus tanto honore ut qui pauca habeat ad Philosophiam spectantia qualium nostra hæc Regio parum ferax est.

Vive diu Decus et Ornamentum Societatis Regiæ meque • tuæ benevolentiæ commendatum cupias.

Dabam Roterodami die 8 a styl[o] nov[o] Junii 1686

P.S. Qui mihi tuam epistolam Librumque de Piscibus attulit sit ne Vir ille nobilis quem mihi commendas ut honestum et doctissimum haud dubie5 scio : obtuli / ipsi quæcunque ex me penderent et summa cum voluptate ipsi officia quælibet exhibuissem : Parum hac in urbe mansit sed promisit se reversurum in meas ædes sumpturus hanc Epistolam quam Tibi tradat.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon