[ Latin ] Lettre 869 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 28 mai 1692]

Clarissimo et eruditissimo viro Th[eodoro] Janssonio ab Almeloveen s[alutem] p[lurimam] d[at] Petrus Bælius

Dudum • Vir amicissime et literatissime, Colomesii • heu nuper fato functi Galliam orientalem 1 tibi reddidissem, ni simul mittere animus fuisset exemplar prodromi istius Lexici critici cujus editionem molior 2. Quia verò ut scis operæ typographicæ sunt semper tardiores æquo, saltem autorum judicio, et nunquam absolvunt pensum intra tempus speratum, ideo quod in dies me ad te missurum credideram, in non paucos menses dilatum est. Id velim probe attendas ne si forte librum quempiam è tua instructissima bibliotheca utendum rogavero, pigeat te commodare mihi ut pote quem suspiceris diu servare et nimium retinere. Credas velim me fore diligentiorem in reddendis talibus depositis. Hucusque defuit / nobis (Banagium 3 loquor) • opportunitas et otium ad te excurrendi de quo clarissimus noster dominus de Mey 4 aurem mihi interdum vellit tuo nomine. Interim accipias quæso benevolo animo minusculum istud, liberrimeque aperias mihi quid de meo consilio tibi videatur 5, nec verearis errata indicare quæcunque sub aciem ingenii et eruditionis tuæ descenderint. Sic amicum ages ; secus impediturus ne opus meum reddatur tolerabilius. In articulo Erasmi p[agina] 265 et 266 mentio tui novissimi operis facta, sed tanquam libri prodituri in lucem, non vero jam editi 6. Id eo factum quod diem imprimerentur articuli quatuor primarum literarum fere omnes voluerim • persuaderi lectoribus fuisse eos compositos ante biennium circiter, quod ex multis locis liquet. Vale Vir clarissime, et me quod facis tui colentem et amantem amicitia tua beare pergito.

Dabam Roterodami 5 kal[endarum] jun[ii] MDCLXXXXII
 

A Monsieur/ Monsieur Almeloveen/ docteur en medecine/ A Tergou

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon