[ Latin ] Lettre 872 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 7 juin 1692]

Petro Baelio Rotterodanum

Gratissimum tuum munusculum, quo librariam nostram suppellectilem et exornare 1 et ditare Tibi fuerit usum, praesens præsenti de manu in manum tradere rota si licuisset longe mihi fuisset Vir doctissime, jucundius, nam a longo tempore ex me amicisque nostris intellexisti quanto Tui excrucior desiderio, quod utinam quam primum expleas, liberabis me quantis molestiis quas ex nimis diuturna vestra soleo capere procrastinatione. Rumpe tandem si poteris moras, solve quibus vincimini catenas aut potius per Herculea vi confrigite negotiorum vincula ut vel per biduum saltem triduumve, quum per plures dies ob studiorum negotiorumve ingentem numerum non liceat nobiscum garrias, animumque studiis adeo severis defatigatum fractumque ex parte reficias atque oblectes, gratius nobis erit medius fidius unum diem tecum hoc modo consumere / quam cum plerisque aliis reliquum vitæ temporis, optime sane at non solum ex voto, verum mandatu nostro facit clar[issime] de Mey 2 quod nostrum nomine non numquam Tibi aures vellat promissæque atque admoneat excursionis quam spero h[oc] modo a vobis extorquebit. Librum tuum pro quo Tibi summas quas possum ago gratias, legere jam inchoavi cujus introitus ita mihi arridet ut nihil supra, utile enim dulci et suavitatem styli una cum interiore eruditione ita aptissime conjunxisti, ut quod adjici possit nisi quæ forsitan studio præteristi, non videam. Potuisses namque virum magnum Isaac Casaubonum 3 tamquam acerrimum Baronii refutatorem juxta cum Basnagio enumeræse, sed notiora hæc duxisse quam ut referri debeant. De ceteris idem sentio siquid tamen notare in quæ putem aliquid posse conferre lubens tecum communicabo, quam quam nullus dubitem [sic] quum pleraque observavis. Colomesii librum 4 per aliquot septimanas penes te servasse, non est quod putes me ægre laturum feci ita cum Basnagii libro de vita P. Castellani 5, quæ commodam modo expectat occasionem. Plures si modo rogaris meaque cupias Bibliotheca facile transmittam dummodo nomina indicaris. Ex iis libris quorum indiculum proximis Tuis subjeceras nullum apud amicos / reperire potui, Mandosii Bibliotheca Romana 6 et Leickheri vitæ clarissimorum Jurisconsultorum 7 haberi possunt ubi desideraris. Colomesium haud ita multis ante diebus mortuum esse audio 8. Vellim mihi esset occasio resciscendi quid laborum suorum primario pene Quintiliano scilicet factum sit et an haberi possent quæ vel ipse congesserat vel ab aliis subministrum acceperat non contemnenda. Forte ex ejus gazophylacio plura possent depromi quæ alibi frustra, aut dificillime quærerentur ad quæ investiganda si tibi sit occasio velim mihi indices aut meo nomine hanc rem agas, sedulus devincies de novo sane Tibi devinctissimum totum tuum Almelovenum.

Saluta quæso meis verbis Basnagium nostrum, de Meÿ et qui apud vos commorantur plures eruditissimi viri. Vale, vir mei amantissime et Almelovenum tuum amare pergito.

Dabam Goudæ a. d. VII Iduum Junii MDCVIIIC.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon