[ Latin ] Lettre 874 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 22 juin 1692]

Roterodamum Doctissimo Baelio

Incredibili tua erga me amori, quem, ex singulis, quas accipio, lætissimis perspicio tuis literis semper ex parte saltem, qui ex toto multus queam sedulo annitor respondere. Hinc jam ante quatuordecim dies aurigis Rotterodamensibus gratiarum actorias ut ita dicam dederam, quas, quia domum vestram, quam ego op de Scheepmakerehaven constitutam arbitrabar 1, invenire non poterant, mihi reddiderunt, quas tamen postera d(omino) de Mey 2 amico nostro Tibi curandos tradidi, quod quare distulerit plane nescio doleo ipsud culpa nos suspicionem negligentiæ invitare. Sperem tamen jam modo curatas continebant illæ pro gratissimo tuo mune summam meam gratiarum actionem 3, deinde invitationem ut ad nos excurreres ut tandem me molestia, quæ in dies aggravescit, desiderio tui, liberes ; nihil quamque ut verum fateor mihi æque esse possit antiquum ac Te, Basnagiumque nostrum ambabus, ut aiunt, ulnis amplecti, vos levi tenuique hospitio excipere ; si dominum Bovallum 4 comitem adduxeritis magnam apud me gratiam eoque majorem quo iter magis maturarentis. Vale decus nostrum et me amenten tui amere nunquam desivito.

Dabam Goudæ a.d. X Kal. Julii MDC VIIIC

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon