[ Latin ] Lettre 886 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 17 septembre 1692]

Clarissimo et eruditissimo/ Almelovenio/ Petrus Bælius/ s[alutem]

Des veniam bonus oro charissime et fidelissime amice quod tamdiu sileam, nec non vicem meam doleas quod per valetudinem non licuerit tua frui præsentia cum me beare paratus fuisti veniens ad ædes meas 1. Haud gravi quidem morbo laborabam quippe qui non soleat esse diuturnus, sed tamen is ille est qui impatientiam omnis colloquii mihi afferat ; est nempe quem hemicraniam • vocatis cui à [p]uero præter modum obnoxius sum. Nunquam mihi intempestiviùs et ingratius vexari eo contigit quàm cum novissimè impedivit quominus te amplecteret tuoque jucundissimo alloquio polirer. Doleas amabo vicem meam. Nunc agendæ mihi sunt tibi / gratiæ ob poema Mutzlii nostri ubi tam eleganter egit de celeberrimo illo convivio cujus ego pars nonnulla fui 2. Non dubito quin amici tibi gratum suum animum literis suis testentur ; iis misi protinus exemplar cum tua epistola. Fuit mihi antea Mutzlius • magnopere commendabilis, ac poematis nomine nunc multo venit ma[gis] carus et celebrandus. Misissem tibi dudum Vitas juriscons[ultorum] 3 quas pro tua in me benevolentia utendas dedisti. Sed veritus sum ne quadam rusticitatis nota dignum me præberem si non expectarem occasionem qua absque tuis ullis sumptibus recipere tuum librum valeas. Animus est domino de Mey tradere qui talem occasionem citius • me reperiet. Responsum est mihi Londino nihil esse expectandum ex schedis colomesianis 4 ; sed clarissimum virum d[ominum] Gale habere multa in Quintilianum 5 quæ tecum communicaturus sit si ab ipso petieris. Fac ergo ut hoc officii ab ipso postules Is est ut audivi, cui tuæ literæ gratæ ac petitiones sint futuræ. Vale in æternum, deque mea intima et candida amicitia certissimus vivas, semper mihi ut fuisti hactenus amicus.

Dabam Roterodami die 17 sept[embris] 1692
 

A Monsieur/ Monsieur Almeloveen/ docteur en medecine/ A Tergou

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon