[ Latin ] Lettre 897 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 22 novembre 1692]

Petro Baelio Rotterodamum

Sola atque unica silentii mei et in respondendo ad gratissimas tuas moræ diuturnitatis causa est ad vos excurrendi de die in diem procrastinatio quæ modo penes me modo in alios fuit, vel hæc septimana, uti spero finienda, desiderio enim vos omnes, et ante omnes alios Te, qui sæpe sæpius humanissimis et efficacissimis literis me soleas adeo amantes mutare ut non nisi summa occupationum vi a Te, homine peramanti retinear ; quibus profecto ita me Tibi devincis ut singulis epistolis cogant propemodum repetere me velle sic Te habere nihil me hercle Te mihi esse nec charius esse, nec suavius. Leickeri vitas meo assensu hactenus sibi servavit communis noster amicus de Mey qui mecum ignoraverit iis appositas Tuas fuisse literas ad quas respondere alias neutiquam intermississem 1. Nunc brevi præsens eas repetam, modo ei fuerit commodum ego de Diodati observationibus agam cum typographis Amstelædamicis 2 ubi, quod jam factum fere oportuerat, eo excurrero non putem periculum inferre in mora. Vale, Vir amicissime et me uti certe facis eodem amore prosequere. Cetera coram vale. Dabam X Kal. Decembr. MDCXCII

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon