[ Latin ] Lettre 914 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 9 mars 1693]

Viro celeberrimo, et omnigenæ/ literaturæ laude florentissimo/ d[omino] d[octissimo] Perizonio/ in Academia Franekerana/ professori dignissimo/ Petrus Bælius s[alutem] p[lurimam] d[at]

Allatus est mihi tuo nomine libellus veré aureus quem nuper in lucem edidisti 1, in quo quamplurima errata detegis sparsa in primo volumine Historiæ civilis viri clar[issimi] d[omini] Huberi 2. Haud possum satis tibi significare Vir præclarissime, quanto fructu et gaudio hanc recentem tuam lucubrationem perlegerim ; quid enim appositè magis et opportune mihi legatur quam detecti errores authorum mihi inquam qui totus sum in contexendo Lexico critico collecturus quantum licebit per tenuitatem virium, et angustissimæ eruditionis meæ curtam supellectilem ea quæ autores lexicorum historicorum aliorumve librorum peccarunt circa vitam virorum illustrium, principum etc. Atque hujus quidem consilii mei specimen seu prodromus 3 ante aliquot menses prodiit in lucem sed non multa exemplaria typis data sunt ; horum tamen unu[m] tibi Vir eximie et quem ego in paucis admiratione summa prosequor, destinavi, commendavique vehementer typographo nostro Reinerio Leers ut meo nomine mitteret. Rogavi nuper utrum id exequutus esset, respondit se non dubitare quin eo tempore fecerit prout à me rogatus fuerat. Vereor ne nimia quibus distrahitur negotiorum moles averterit ipsum à mittendo Franekeram hocce exemplari ; quod si res est tum ecce me privatum gemino bono quod inde speraveram ; nec enim testimonium tibi dederim singularis meæ observantiæ, nec expectare debeam salutaria monita tua. Vix dici potest quanta utilitate calamus meus posset dirigi in toto isto molimine, si possem scire quid vir tam sagax reprehendat in mea methodo. Et sunt sane multa reprehendenda ut jam subolfeceram quæ causa quoque fuit cur voluerim specimen exponere judicio publico 4.

Opto avidissime ut tuum onomasticum commentariusque in Val[erium] Maximum è carceribus typographicis evolet 5 ; magna inde mihi seges ; quid non ego inde bonarum observationum emam fontem semper ut decet coronaturus. Vale Vir excellentissime et literarum ocelle, meque tua benevolentia prosequare, qui gratias tibi ago maximas ob egregium librum quem muneri mihi misisti.

Dabam Roterodami 7 id[ium] mart[iarum] st[ilo] Gregor[iano] anno CDDCLXXXXIII

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261742

Institut Cl. Logeon