[ Latin ] Lettre 935 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 17 juillet et 14 août 1693]

Viro Litteratissimo, juxta ac Humanissimo Th. Janssonio ab almeloveen s. p. d. P. Baelius

tandem aliquando jucundissime virorum, mihique clarissime Almeloveeni, mitto Tibi non solum librum quem adhuc habebam ex tribus voluminibus quæ noster Beughem pro sua humanitate mihi miserat 1, sed etiam uno excepto omnes quos nomine Clarissimi Amplissimique Domini De Witt mihi haud ita pridem subministrasti 2. Dolendum est sane mihi quod ejusmodi libros non habeam proprios, nam ne duo quidem fortasse anni sufficerent mihi ad usus omnes capiendos ex illis quos suppeditare possunt, quippe progrediendum est secundum seriem Alphabeti lexica contexentibus priusquàm vero seposueris ea quæ priorum literarum sunt menses effluunt, reddendi sunt libri, tum quia diuturnior æquo absentia displicere potest possessoribus, noxiaque est iis / qui ut Beughemius noster perpetui sunt in lucubrando, tum quia novi et novi quotidie sunt mutuo petendi, quos certe petere non audeo nisi simul priores commodatos restituam. Quidquid id est heri transmisi ad Dominum De Witt quotquot habebam ex ejus instructissima Bibliotheca directè et immediatè acceptos 3 ; hodie vero reddo Tibi majorem partem eos qui Te parario mihi commodati fuerint ; sed faxis amabo Helluo simul librorum et sedulus indagator eorum quæ in singulis latent boni commatis ut habeamus quoque scriptores Hehuriæ, Umbriæque, quos non minus quam Liguriæ 4 emit sine dubio Clarissimus Wittius. Dignior longe scitu et uberior seges est Bibliotheca autorum Etruscorum 5, quam cujuslibet alterius regionis Italiæ.

Decreveram propediem excurrere Goudam Te Charissime Amice Alloquuturus et amplexurus, gestiebatque animus sed admonitus tandem nostrum Leers typos recens conflatos pro meo lexico critico-historico, eccepisse, et primum tentamen quantocujus velle dare 6, non potui nec potero ne per unum quidem diem circa hæc initia abesse ; tunc præsertim urgendi sunt typographi, tunc præsertim necesse est singula lenè ordinare cum incipit operarum manus. Loquor cum expecto. Tu vero quando / ad nos transvolabis faustitatem et hilaritatem docta-que colloquia ut soles tecum allaturus. Si me amas nolito cunctari ; in mora quippe periculum. Vale Athleticè mei memor ; salutem et gratiarum actiones meo nomine dicito clarissimo Beughemio 7.

Dabam Roterodami die 17. Julii 1693.

 

Indica si placet Dom. De Witt (quod tu commodo fiat) penes te esse Soprani et Oldoini de scriptor[ibus] Ligusticis 8.

Non dubito quin fasciculum ante mensem Tibi missum in quo continebantur Epistolæ Coringianæ, et duo volumina Beughemii, Bibliotheca a scilicet Cisterciensis et Apes urbanæ 9, acceperis, fac me velim vel duabus lineis certiorem de isto et illo acceptis, ne metus ulla ansa remaneat alicijus nautarum incuræe. Audivi volumen Vicentii Placii sudare sub prælo, nempe de anonymis et pseudonymis 10. Si quid certi noveris, scribito si placet, nec non utrum habeas recensionem Historiæ Thuani autore Titio professore Gedanensi 11. Est ejus mentio in Voegleri notitia 12 quam mihi, commodasti.

habes p.229 libri Soprani paulum Parthenopœum cujus historia Genuensis nondum est typis tradita 13.

Hæc dudum scripta detinui usque ad diem hanc 14. Augusti. Interim tua presentia frui Goudæ o Dilectissime et Amantissime Virorum, nec non opipara tua mensa datum est quo nomine amplissimas ago gratias. Nondum primum Folium mei Lexici emendatum est. Vale plurimum.
 

A Monsieur / Monsieur Almeloveen docteur / en Medecine / A Tergou •

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261752

Institut Cl. Logeon