[ Latin ] Lettre 937 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 4 septembre 1693]

 

Epitre dédicatoire de l’ouvrage de Théodore Jansson van Almeloveen, Syllabus plagiariorum, hac Iterata editione altera parte auctior. Accedit Henrici Sypesteinii de Plagiariis Epistola (Amstelædami, apud Janssonio-Waesbergios, 1694, 8°)

 
Viris Clarissimis atque Doctissimis Petro Baelio, in illustri Rotterædamensium Schola Philosophiæ Professori subtilissimo Joanni Dekherro 1 J. U. D. et Imperialis Cameræ Judicii Spirensis, Advocato et Procuratori S.P.D. Th. J. ab Almeloven 1

Incredibilis Vester erga me, quem non solum maximum spirant privatæ, verum et in publicum de scriptis Adespotis datæ testantur Epistolæ, amor dudum debitam a me exegit gratiarum actionem, quam licet longe serius, quam quidem oportuit, vobis exhibeam, Viri amicissimi, non sperem / tamen hinc minus fore gratam acceptamque. Est is, qui a me Vobis offertur consecraturque, Plagiariorum Syllabus, hac iterata editione, longe altero tanto auctior, Vos ante alios, ob materiæ olim nobis inscriptæ convenientiam, Patronos atque Præsides admodum flagitans. Quod quum, vel me silente, observetis Viri Nobilissimi, nolite, obsecro, hanc meam despicere opellam, verum e contrario, quo tenerior, eo majore cum cura suscipere, atque contra Theonino 2 dente instructos maledicos calumniatoresque ignorantissimos, tales namque plerique sunt, tueri, et hoc nostro qualicumque, usque dum a viris clarissimis, Colomesio 3, Placcio 4, Bailleto 5, Christiano Thomasio 6, uti et cupientissimis mihi viris, Gothofredo Thommasio 7 et Joanne Alberto Fabro 8 de Plagiariis promissi Commentarii, in publicum prodeant, frui labore. Valete et rem bene gerite

Dabam Goudæ in Batavia pridie Non. Septembr. M D C L XXXX III

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261523

Institut Cl. Logeon