[ Latin ] Lettre 966 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 17 février 1694]

Petro Baelio Rotterodamum

Speraram me hunc quem vides Tibi consecratum commentariulum de manu in manum potuisse tradere, verum ægrorum quorundam merescens valetudo atque debilitas hoc mihi invidit oblectamen te atque desiderati gaudii. Nullus tamen dubito quin id sim percepturus ubi ad vos excurrere licuerit. Quod præsens rogare decreveram nunc literis cogor. Te scilicet nolle male interpretari nomen Tuum Præclarissimum Plagiariorum Syllab[um] esse a me præscriptum 1 quando quidem id exigit dudum Tua in me benevolentia. Tuus in me collatus honor quæ ad ultimum vitæ habitum grato [...] sum agniturus. Non dicam de Tuis in me meritis nihil de publicis. Gaudebo dumtaxat Tibi id haud ingratum intelligere. Dabo meliora quam petero. Tu modo ut et omnes alii interpretere benigne et me ut fecisti hactenus, amare pergito.

Dabam Goudæ a. d. XIII Kal. Martii MC CXC III [sic]

Intra paucos dies ad vos si deus voluerit excursunt exemplaria débita viris clarissimis Basnagio 2, Schepero 3 quos meo nomine solvere velim, mecum adferam. Vale.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261727

Institut Cl. Logeon