[ Latin ] Lettre 989 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 16 juin 1694]

Rotterodamum Petro Baelio

Ignosce pro summa tua erga omnes ac præ primis in me humanitate atque clementia mihi homini occupatissimo Baeli amicissime quod statuto tempore ad te non modo, sed ad currum pervenirem, Liberalitas atque comitas clarissimi Deinotii 1 me ad sextam usque detinuit horam, sic ut vix vel postremum discedentem aurigam deprehendere potuerim quantum autem nunc tuum doleam infortunium et quam ægre feram quod Tibi tantum creari me pluvioso cælo molestiæ non facile expressero quemadmodum nec quantum cumulum amori in Te meo adjeceris quem gratus agnoscam donec mens ratioque constabit ; eluam hanc maculam osculis et amplexibus arctissimis cum invicem viderimus.

Quod autem rogatos a proximis literis libros nondum acceperis in causa fuit mea absentia quapropter / redux mox quæ exigis ad Te jubeo ire, plura invissurus ubi penes me steterit id est quum habuero. Miror Leersium nihil de italicorum indiculo 2, nihil quod equidem volueram de libro doctissimii Smithii 3 rescripsisse. Rogo ipsi aurem vellas ut si non voluerit aut poterit imprimere aliis queam offerre typographis, nihil en[im] credo æque desiderat auctor quam ut quam primum lucem afficiat et jam modo aliquot menses ex quo acceperim effluxere. Hisce diebus accepi binas epistolas Anglicas a Merico Casaubono conscriptas studio et opera doctissimi viri Th. Gale 4, qui se plura ubi acquiescerit missurum promittit. exopto habere occasionem mittendi ei tenuem fasciculum item clarissimo Bernardo 5 ad quem literas meas Leersium misisse spero.

Christopheris Wase Anglicis versibus vertit Grati[i] Cynegeticon et commentario illustravit 6, quem si habes rogo mihi mittas.

Vale et me ama.

Dabam Goudæ a. d. XVI Kal. Julii M D CVIC

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261725

Institut Cl. Logeon