[ Latin ] Lettre 1244 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 15 avril 1697]

Illustrissimo Viro, et Amico Eximio Theod[oro] Janss[onio] Almelove[nio] Petrus Baelius s[alutem dicit]

Quandoquidem præter spem et fidem datam caremus facultate multa coram edisserendi 1, patiare Vir Charissime ut tecum literis agam. Ecquid jam de profectione Harderwicum cogitas ? num heri orationem inauguralem habebis 2 ? nihil quod ad Te tuaque negotia pertineat ignorari • abs ce me facile patior. Vidi in Diario eruditorum quod Berolini à nostro Chauvin scribitur 3 spem fieri tui operis de mulieribus doctis 4, sed ita ut opus illud futurum esse dicatur editio epistolarum doctarum mulierum. Vereor ut recte tradatur idea instituti Tui. Quidquid id est • percontari velim an videris unquam epistolas Italicas Lucretiæ Gonzagæ 5 feminæ non modo prosapiæ nobilitate, sed etiam ingenio et studio literarum celeberrimæ. Vixit sæculo superiore, fueruntque ejus epistolæ Venetiis excutæ anno 1552. Si quid de illa jam corrasisti fac ut sciam. Rogo / Te etiam atque etiam Vir Amice, ut cum primum carere poteris libro D. Chevillier De origine artis typographicæ 6 duobusque tomis Hilarionis de Coste 7 mihi remittas, nam totum me iterum tradidi labori, urgeoque quantum possum posteriorem lexici mei partem quæ mole haud cedet priori si bene conjicio. Quod spectat dissertationes à Germanis amicis Tibi datas 8, quæque apud me adhuc manent, faciam ut accipias una cum fasciculis qu[os] Leersius tibi mittendos expectat ex Anglia 9 quando [...] mercatoriæ veniet. Sed rogo in antecessum ut dissertationes eas in eo loco tui Musei collocas in quo facile reperire possis, cum abs te utendas iterum petam, neque enim vel occasio vel otium hucusque contigit ex iis excerpendi quæ usui esse possunt.

Vale plurimum et me quod facis semper ama.

Dabam Rot[erodami] XVII. Kal. Mai. MDC L XXXX VII.
 

A Monsieur / Monsieur d’Almeloveen / Docteur en medecine / A Tergou

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon