[ Latin ] Lettre 919 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 29 mars 1693]

 
Petro Baelio Rotterodam

Amicos Rotterodamenses

invisuro nostræ Ecclesiæ pastori d[omino] Pichotio 1 hasce ad Te dare visum fuit plane nostro esse ex officio non tantum, sed maxime quod rogarem quo minus ad nos, uti Te promiseras, ego vero missa de novo invitatoria epistola petieram sedulo, excurreris, an vero aurigis traditas Tibi inscriptas literas non recepisti 2 : an quid aliud Te retinuit fac quæso brevi ex ore tuo præsens intelligam. Redeunti eidem nostro amico, velim, si per unum aut alterum diem carere poteris, des [sic] delicias poetarum belgarum opusculum 3 duobus tomis ni fallor constans, ut resciscam num in iis collecta exstent Petri Scriverii 4 epigrammata quæ alias certe merentur in corpus redacta literate ubi exhiberi. Quod ad institutum si quid conserere poteris aperiant vestræ, quas exspecto longe jucundiores melle mihi semper literæ. Vale. Salutat Te mea parens.

Dabam Goudæ a.d. IV Kal. April. M D CXC III

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261740

Institut Cl. Logeon