[Rotterdam, le 6 août 1684]

Clarissimo viro/ Theodoro Janssonio ab Almeloveen1 medicinæ doctori/ Petrus Bælius s[alutem] p[lurimam] d[at]

[Gr]atissimæ fuerunt mihi literæ tuæ2, Vir doctissime, quod viderim [mih]i amisisse qualecunque meum de tua eruditione et diligentia testi[mo]nium publicum3. Iniquus vel inscius fuissem rerum æstimator, nisi ita judicassem, ut proinde non sit quod mihi gratias agas reddenti quod tuum est. Mihi verò tibi est sanè quod gratias agam ob [mun]us egregium quo me donatum voluisti, theses dico inaugurales4, quodque autor sim ut rempublicam literariam lucubrationibus tuis porro locupletare pergas. De libro Sponii medici lugdunensis doctissi[m]i hæc habeas, 1um mensis superioris nuncios meos præbuisse catalogum [lib]rorum ab eo viro in lucem datorum, in quibus videas de quo quæris, [es]se nimirum librum in12 Lugduni in Gallia impressum hoc anno5. 2° [es]se hunc librum collectionem variarum sententiarum per universum [Hi]ppocratis operu[m] corpus sparsarum, quæ licet nomine Aphorismi [h]uc usque non venerint ut pote tali honore ab Hippocrate indonatæ [mis]sæ sunt tamen haud minus eo dignæ quam quæ ab omni ævo [A]phorismi vocantur Hippocratis. Illas in unum collectas edidit in lucem [Sp]onius græcè et latinè, notasque apposuit in quibus idem quod in [ar]gumentum molitur, non fuisse ignota veteribus recentiora inventa. Doleo quod quidquid est illius libelli non sit in mea potestate. Libentissime [m]isissem quum primum hac super re patuit tuum desiderium. Suavissime erit mihi tecum agere coram verasque audire et reddere voces6, multumq[ue] me beasti faciendo mihi eam spem, nec mediocris accedet cumulus si tua [oper]a lustrare detur Thomasium De plagio literario7, donec Hamburgo [rec]ipiam eum librum ubi amicus emere mihi eum ante aliquot dies [l]egatus est. Vale Vir clarissime et me ama. Haud committam si [qu]ando Amstelædamu[m] venero ut te insalutato domu[m] redeam

Dabam Roterodami 8° idus augusti 1684

Si tuo commodo fieri posset ut celeberrimus dominus Franzius sciret dominum Minutolium pastorem et professorem genevensem salutem plurimam ipsi dicere, gratiasque multas agere ob munus acceptum, in literis ad me datis ante aliquot dies, multum tibi eo nomine deberem. Cupit ille ad supra laudatum Franzium scribere, et propediem scribet, sed in antecessum postulavit à me ut mentem tuam ei aperirem. Fecissem dedita opera et absque ambagibus ad ipsum scribendo, sed non patiuntur negotia ista literaria menstrua ut scribam. Patere igitur ut hæ unæ literæ huic officio quod Minutolius exigit, et responso quod tibi debebam satis sint, et simul aperias amabo d[omino] Franzio quanti illum faciam jampridem.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261744

Institut Cl. Logeon