[Roterodami, 31 mai 1685]

Non alia de causa Vir Clarissime interturbo graviora tua negotia hocce epistolio, quam ut significem me gravate ad modum ferre quod non acceperim librum quem pro tua singulari humanitate ad me miseras. Dictum equidem fuit mihi Bibliopolam Haganum Arnoldum Leers1 tuis obsequentem mandatis misisse huc compendium artis Medicæ Schmitii (ni fallor) cura illustrissimi Rumfii apud Suecos Residentis nomine2 præpotentium Ordinum typis mandatum et misisse quidem ut mihi abs te muneri daretur. Sed liber ille non satis mature ad me delatus, deinceps non repertus est in officina bibliopolæ nostras [sic]. Frustra illum iterum et slemel petii nec ille inter cæteros libros passim prostantes unquam apparuit nec aliud exemplar suppeditare valuit mihi Leers nostras3. Ex quo meis ingratiis effectum est ut ego lucubrationis illius meminisse in menstruis opusculis4 non potuerim. Hæc ipse nuper coram Tibi Vir Illustrissime narrassem, si domo abesse et in Ecclesiam abivisse non discisset famulus cum ego invisere Te voluissem. Vale plurimum et me tua benevolentia prosequi non desinito.

Dabam Roterodami, pridie Kalend. Jun. anni MDCLXXXV.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon