[ Latin ] Lettre 446 


Voir aussi
[La Haye, le 24 juillet 1685]1

Respondeo tandem litteris quas ad me Cal. Iunii dedistis2, Libri amissi damnum resarciet Amplissi Rumphius3, aliudque exemplar secum adferet proculdubio, quia ordines ipsi veniam dederunt redeundi et per aliquot menses curandi res suas. Saepe vir ille optim[us] ad me misit, curas tuas in Suecia summae admirationi esse ; et primariae etiam dignitatis viros et rerum et verborum elegantia capi vehementem in modum ; atque exemplar, quod publici opera singulis mensibus in illum terrarum tractum mittere soleo, per omnium manus continuo volitare. Lactantius De Moribus Persecutorum cum Columbi et meis notis lucem aspexit publicam tandem aliquando4 : eum propediem, ut et Ioh. Bilbergii dissertationem de Asylis5, nec non Georgii Stiernhielm Anticluverum de Gentis Gothicæ origine, ejusdemque Hyperboreos6 cognoscendi et excerpendi gratia ad te mittam. Litteras quas proximo anno de asini Judæis objecto cultu ad Amplissimum Bleyswyckium dedi accipies, ut inserantur actis tuis7 : sed rogo te vehementem in modum, ut nec meum nec illius nomen adjicias, nec vel significes earum auctorem • apud Batavos • vel in Fœderata Belgica ag[ere]. Non enim soleo laureolà in mustaceo quærere, nec animus mihi est cum viro præstantissimo serram reciprocandi. Quid mihi visum fuit, in chartam conjeci, pransusque, quod ajunt, et paratus sum, sententiam mutare, et in alia omnia ire, simul meliora edoctus fuero. Si penes te sunt Ioh : Harduini Numi Ant[iqui] Popul[orum] et Vrbium8, quæso eos in paucos dies mihi utendos mittas ; ardeo enim vehementissimo desiderio librum ilIum evolvendi : Vale plurimum, Hagæ Com a.d. IX Cal. Aug. 1684.
Je vous prie de faire mes baisemains à Mr. Jurrieu.

facibus, explosis, tormentis, in cœlum missis igneis, ut vocant, sagittis, et vino præbito celebravit ; adeo ut regno, cui multi non absque causa timebant, propediem requies restituenda sit ; quam illi spero Largitorem omnium rerum, et Lætitiæ Datorem Deum in Ecclesiæ suæ piorumque commodum præbiturum. Virulentissimo scripto Dux • Regem insectatus est, et tam nefaria crimina illi objectat, quæ nemo facile credet • hominem nedum • Regem • perpetraturum9. Ego certe horresco legens : exemplar mitterem, sed ne accuser libellos vulgare famosos, veniam mihi, ut spero, hanc dabis.

Vale plurimum, Hagaecomitis a. d. ix. Cal. Aug.

Hisce litteris scriptis, Legati extra ordinem ad Angliæ Regem missi, significant Ducem Mommouth sub fruticetis in silva quadam latentem captum esse a milite Regio ; et Regem eo nuntio accepto, liberos ejus • castello, quod Touwr vel Turrem vocant, inclusisse ; • matremque non sustentem pignora sua relinquere • etiam • carceri additam esse. Vale iterum.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon