[ Latin ] Lettre 1316 

[Rotterdam, le 22 octobre 1697]

Vir Celeberrime :

Tria sunt propter quæ tua tempora parumper morer.

I° Clarissimus Baluzius post visum exemplar epistolæ tuæ ad me impressionis epistolarum Hottomanni conditionibus 1, significavit nihil esse quod ipse immutatum velit pactis oblatis, gratias tamen agere tibi pro officio præstito maximas.

II° Elegantissimi vir ingenii et poetica facultate in paucis excellens, Dominus de La Monnoie Divionensis, Nicasii nostri conterraneus et familiaris, postquam à me fuisset non raro consultus de Bandello 2, Monacho dominicano, qui italice scripsit multa volumina narrationum tragicarum et amatoriarum, tandem misit mihi versionem metrice elaboratam abs se unius ex illius narrationibus, rogavitque ut tecum communicarem. Feci itaque lubens ut exemplar conscribendum darem mitteremque tibi, certus te harum rerum peritissimum arbitrum delectandum esse versibus illis, lepidissimoque argumento.

III° Denique mitto tibi exemplar scripti Gallice a me vulgati contra importunas inimi [sic] mei declamationes 3. Quia vero scripti ab ipso anonyme vulgati titulus extat in nova librorum biliotheca quæ tuis auspiciis Ultrajecti 4 adornatur, rogo ut titulus quoque mei responsi ibidem appareat.

Vale plurimum, decus et ornamentum seculi, et me quod facis amato, omni obsequio devinctissimum Tibi

Bayle

Roterodami die 22. octobris 1697

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon