Lettre 1350 : Pierre Bayle à Theodor Jansson van Almeloveen


Voir aussi
[Rotterdam, le 23 février 1698]

Viro celeberrimo ac Doctissimo Theodore Janson[io] Almelovenio suo Petrus Baelius s[alutat]

Nunquam hoc futurum credideram Amicorum flos et Ocelle Almeloveni ut migratio illa Tua Hardewicena professoriæ cathedræ 1 ergo diuturnum silentium adeo inter nos crearet. Minus gaudii profecto sentissem ex tuo illo honore. Sed cum Te ex me melior maxime hinc solatium decerpo quod credam commercium epistolare interruptum nihil excerpsisse e tua adversum me benevolentia. Fac si placet cum primum vacaverit ut literæ tuæ hac de re me faciant certiorem. Fac etiam ut sciam qui valeas sub eo climate, quid verum agas, quidve moliaris in ornamentum et commodum Reipublicæ Literariæ. Aliqua superiori autumno audivi de argumento tuarum prælectionum ab Reverendo admodum Viro D. D. de Mey Ecclesiaste Goudano 2, quæ mirifice me oblectarunt. Crebra tui mentio / volitat inter sermones quas amici Tui Roterodamenses mecum habent, fausta omnia Tibi precamur, optamusque ut proximis quibusque feriis ad nos excurrere valeas. Ad me quod attinet totus sum in præparandis iis quæ supplementum componere debent mei Lexici, nec non in recensendis atque emendandis duobus voluminibus quæ jam prodierunt. Hinc colligas non levem laborem mihi esse perferendum. Si quid novi ex Germania habeas de re literaria monitum me velis. Haud scribam quæ in Hollandia extant id generis, quippe nil ejusmodi te fugit aut latere valet. In Gallia multa quidam vulgantur sed quæ parvi sint momenti quoad eos qui ut Tu interiores literas colunt. Prodiit nuper parisiis nova editio Horatii cum perpetua interpretatione et notis autore jesuita Juvencio rhetore collegii Parisiensis 3. Prodiit etiam Gallice historia Nestorianismi eleganter et ingeniose conscripta, sed nimio zelo in Nestorium. Autor est Jesuita cui nomen Doucin qui per aliquot menses fuit Delphis anno superiore in ædibus Comitis de Creci 4 unius ex / legatis Gallicis de pace facienda. Vale plurimum Clarissime Charissime Vir, meque tua amicitia beatum esse cura usque et usque tibi addictissimum Tuique amantissimum

Dabam Roterodami VII. Kal. Mart. M D C L XXXX VIII.

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / Docteur en Medecine et / professeur aux belles lettres / A Harderwic

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon