Lettre 1354 : Theodor Jansson van Almeloveen à Pierre Bayle


Voir aussi
[Harderwijk, le 14 mars 1698]

Nullum ecce diem, nullam occasionem, quæ consummatam semel et perfectam amicitiam nostram, alternis officiis • sæpe multumque munitam ac confirmatam quæ possit convellere aut labefactare nedum evertere, velim tibi persuadeas amicissime Baeli 1. Quercinarum namque arborum multis partibus • altiores latioresque egit radices qua quavorsum dispersas et per omnia officiorum genera deductas sic ut aliquando speres non solum fructus jucundissimos, verum, si quod equidem nolim, vel excideretur ipse truncus, renascentiam, modo fas sit ita loqui, habeas sperare. Fateor a longo tempore nihil ad Te dedisse literarum. at id commune omnibus hac tempestate fatum est amicis meis, quos non oblivisci identidem etiamsi efficere annitepentur, non possent, sed negligentius paullo habere cogunt studiosi seu potius exercitia Academica quæ plane mihi nova et insueta, eoque nomine molestiora occurrunt. Iis impendere dies, noctes, vigilias, somnos, studium, diligentiam, et quicquid super est quod corporis animique curationi possit soleatque dari jubent fama quamque nimis magnam de me conclavere amici, juvenum spes, • doctorum expectatio, at tandem ipsa Gelro-Zutphanica Pallas, cujus pro virili collapsas ædes reficere, instaurare, ornare summum et unicum non modo meum, sed omnium civium tam urbanorum quam Academicorum est votum. Hac restituta parumper ad Te ut et ad alios amicos Rotterodamenses non gradiar sed advolabo lubens communicaturus quid egerim hactenus, quidque sim moliturus in posterum

Dabam Hardev. a.d. XIV Martii MDCXCVIII.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261850

Institut Cl. Logeon